Humanidades digitales con perspectiva de género (HuDiPeG)


PASSIO SANCTARUM VIRGINUM FIDEI SPEI ET KARITATIS


quas, earundem veneranda genitrice Sapientia praesente
et maternis admonitionibus ad tolerandas passiones hortante,
Diocletianus imperator diversis suppliciis interfecit;
quarum etiam corpora martirio consummata sancta mater Sapientia collegit
et aromatibus condita v ab urbe Roma miliario honorifice sepelivit
ipsa quoque XLª die iuxta earum sepulchra,
finita oratione sacra,
spiritum praemisit caelo

ANTIOCHUS. ADRIANUS. SAPIENTIA. FIDES. SPES. KARITAS.

(ANTIOCHUS).

Tuum igitur esse,
o imperator Adriane,
prosperis ad vota successionibus pollere
tuique statum imperii feliciter absque perturbatione exoptans vigere,
quicquid rempublicam confundere,
quicquid tranquillum mentis reor vulnerare posse,
quantocius divelli
penitusque cupio labefactari.

ADRIANUS.

Nec iniuria; nam nostri prosperitas
tui est felicitas,
cum summos dignitatis gradus
in dies tibi augere non desistimus.

ANTIOCHUS.

Congratulor tuae almitati;
unde, si quid experior emergere, quod tuo potentatui videtur contraluctari,
non occulo,
sed impatiens morae profero.

ADRIANUS.

Et merito,
ne reus maiestatis esse arguaris,
si non celanda celaveris.

ANTIOCHUS.

Huiusmodi commisso reatus
numquam fui obnoxius.

ADRIANUS.

Memini;
sed profer, si quid scias novi.

ANTIOCHUS.

Quaedam advena mulier hanc urbem Romam nuper intravit, a comitata proprii faetus
pusiolis tribus.

ADRIANUS.

Cuius sexus sunt pusioli?

ANTIOCHUS.

Omnes feminei.

ADRIANUS.

Numquid tantillarum
adventus muliercularum
aliquid rei publicae adducere poterit detrimentum?

ANTIOCHUS.

Permagnum.

ADRIANUS.

Quod?

ANTIOCHUS.

Pacis defectum.

ADRIANUS.

Quo pacto?

ANTIOCHUS.

Et quod maius potest rumpere civilis concordiam pacis,
quam dissonantia observationis?

ADRIANUS.

Nihil gravius,
nihil deterius;
quod testatur orbis Romanus,
qui undiquesecus christianae caedis sorde est infectus.

ANTIOCHUS.

Haec igitur femina, cuius mentionem facio, hortatur nostrates, avitos ritus deserere et
et christianae religioni se dedere.

ADRIANUS.

Num praevalet hortamentum?

ANTIOCHUS.

Nimium;
nam nostrae coniuges fastidiendo
nos contempnunt adeo,
ut dedignantur nobiscum comedere,
quanto minus dormire.

ADRIANUS.

Fateor, periculum.

ANTIOCHUS.

Decet tui personam praecavere.

ADRIANUS.

Consequens. Advocetur
et in nostri praesentia, an velit cedere, discutiatur.

ANTIOCHUS.

Vin me illam advocare?

ADRIANUS.

Volo percerte.

ANTIOCHUS.

Quid vocaris, o mulier advena?

SAPIENTIA.

Sapientia.

ANTIOCHUS.

Imperator Adrianus
iussit te in palatio praesentari suis conspectibus.

SAPIENTIA.

Palatium cum nobili filiarum comitatu intrare non trepido
et minacem imperatoris vultum comminus aspicere non formido.

ANTIOCHUS.

Invisum genus christicolarum
semper promptum est principibus ad resistendum.

SAPIENTIA.

Princeps universitatis, qui nescit vinci,
non patitur suos ab hoste superari.

ANTIOCHUS.

Mitiga effluentiam verborum
et perge ad palatium.

SAPIENTIA.

Monstra viam praeeundo,
nos subsequimur accelerando.

ANTIOCHUS.

Hic ipse est imperator, quem in solio residentem conspicis;
praecogita, quid loquaris.

SAPIENTIA.

Hoc prohibet Christi sententia,
promittens nobis insuperabilis sapientiae dona.

ADRIANUS.

Huc ades, Antioche.

ANTIOCHUS.

Praesto sum, domine.

ADRIANUS.

Numquid hae sunt mulierculae,
quas deferebas pro christiana religione?

ANTIOCHUS.

Sunt plane.

ADRIANUS.

Uniuscuiusque pulchritudinem obstupesco,
sed et honestatem habitus satis admirari nequeo.

ANTIOCHUS.

Desine, o mi senior, admirari
et coge illas deos venerari.

ADRIANUS.

Quid, si illas primule aggrediar blanda alloquutione,
si forte velint cedere?

ANTIOCHUS.

Melius est; nam fragilitas sexus feminei
facilius potest blandimentis molliri.

ADRIANUS.

Illustris matrona,
blande et quiete ad culturam deorum te invito,
quo nostra perfrui possis amicitia.

SAPIENTIA.

Nec in cultura deorum tuis votis satisfacere,
nec amicitiam tecum gestio inire.

ADRIANUS.

Adhuc, mitigato furore,
nulla in te moveor indignatione,
sed pro tua tuique filiarum salute
paterno sollicitor amore.

SAPIENTIA.

Nolite, meae filiae,
serpentinis huius satanae lenociniis cor apponere,
sed meatim fastidite.

FIDES.

Fastidimus et animo
contempnimus frivola.

ADRIANUS.

Quid murmurando loqueris?

SAPIENTIA.

Filias affabar paucis.

ADRIANUS.

Videris esse summis natalibus orta, sed tamen patriam, genus, nomenque tuum ex te
plenius cupio ediscere.

SAPIENTIA.

Licet sanguinis superbia
nobis sit parvi pendenda,
tamen clara ex stirpe
me originem non nego trahere.

ADRIANUS.

Credibile.

SAPIENTIA.

Nam eminentiores Italiae principes
fuere mei parentes,
et vocor Sapientia.

ADRIANUS.

Claritas ingenuitatis
rutilat in facie,
et sapiencia nominis
fulget in ore.

SAPIENTIA.

Frustra blandiris:
non flectimur tuis suadelis.

ADRIANUS.

Dic, cur advenires,
vel quare nostrates adires.

SAPIENTIA.

Nullius alius rei nisi agnoscendae veritatis causa, quo fidem, quam expugnatis, plenius ediscerem
filiasque meas Christo consecrarem.

ADRIANUS.

Expone vocabula singularum.

SAPIENTIA.

Una vocatur Fides, altera Spes, tertia Karitas.

ADRIANUS.

Quot annos aetatis volverunt?

SAPIENTIA.

Placetne vobis, o filiae,
ut hunc stultum aritmetica fatigem disputatione?

FIDES.

Placet, mater,
nosque auditum praebemus libenter.

SAPIENTIA.

O imperator, si aetatem inquiris parvularum,
Karitas imminutum
pariter parem mansurnorum complevit numerum;
Spes autem aeque inminutum,
sed pariter imparem;
Fides vero superfluum impariter parem.

ADRIANUS.

Tali responsione
fecisti me, quae interrogabam, minime agnoscere.

SAPIENTIA.

Nec mirum, quia sub huius diffinitionis specie non unus cadit numerus, sed plures.

ADRIANUS.

Expone enucleatius;
alioquin non capit meus animus.

SAPIENTIA.

Karitas duas olimpiades iam volvit, Spes duo lustra, Fides tres olympiades.

ADRIANUS.

Et cur octonarius numerus,
qui duabus constat olympiadibus,
et denarius, qui duobus lustris perficitur,
inminutus dicitur?
vel quare duo denarius, qui tribus olimpiadibus impletur,
superfluus esse asseritur?

SAPIENTIA.

Omnis namque numerus inminutus dicitur, cuius partes coniunctae minorem illo numero, cuius partes sunt, summae quantitatem reddunt:
ut VIII; est autem octonarii medietas IIII, pars quarta II, pars octava I: quae in unum redactae septem reddunt.
Similiter denarius habet dimidiam partem V, quintam autem II, decimam vero I: quae simul copulatae VIII colligunt.
E contrario autem superfluus dicitur, cuius partes augendo crescunt:
ut XII; est enim duodenarii medietas VI pars tertia IIII, pars quarta III, pars sexta II, pars duodecima I: hic cumulus redundat in sedecim. Ut autem principalem non praeteream, qui inter inaequales intemperantias medii temperamentum limitis sortitus est, ille numerus perfectus dicitur, qui, suis aequus partibus, nec auget nec minuit: ut VI, cuius partes, id est III II I, eundem senarium restituunt. Simili quoque ratione XXVIII, CCCCXCVI, VIII milia CXXVIII perfecti dicuntur.

ADRIANUS.

Et quid reliqui?

SAPIENTIA.

Omnes superflui,
sive inminuti.

ADRIANUS.

Quis numerus pariter par?

SAPIENTIA.

Qui potest in duo aequalia dividi, eiusque pars in duo aequalia,
partisque pars in duo aequalia,
ac deinceps per ordinem,
donec in insecabilem incurrat unitatem:
ut VIII et XVI omnesque, qui ab his in duplo fiunt.

ADRIANUS.

Et quis est pariter impar?

SAPIENTIA.

Qui in partes aequales recipit sectionem eiusque partes mox indivisibiles permanebunt:
ut X et omnes, qui ab imparibus in duplo fiunt.
Hic namque numerus
superiori est contrarius,
quia in illo solus minor terminus
divisione est solutus,
in isto autem solus maior terminus
divisioni est aptus;
in illo quoque omnes eius partes
nomine et quantitate sunt pariter pares,
in isto autem, si denominatio fuerit par,
quantitas impar,
si quantitas par,
denominatio impar.

ADRIANUS.

Nec terminum, quem dixisti, agnosco,
nec denominationem seu quantitatem scio.

SAPIENTIA.

Quando quantilibet numeri digestim disponuntur,
primus minor terminus et postremus maior dicitur;
quando autem, divisionem faciendo, quota pars sit numeri, dicimus,
denominationem facimus;
cum autem, quot in unaquaque parte sint, enumeramus,
quantitatem exponimus.

ADRIANUS.

Et quis est impariter par?

SAPIENTIA.

Qui non solum unam recipit sectionem, sicut pariter par, sed etiam et secundam, aliquoties autem et tertiam vel plures, sed tamen usque ad indivisibilem
non perveniet unitatem.

ADRIANUS.

O quam scrupulosa et plexilis quaestio
ex istarum aetate infantularum est orta!

SAPIENTIA.

In hoc laudanda est supereminens factoris sapientia
et mira mundi artificis scientia,
qui non solum, in principio
mundum creans ex nihilo,
omnia in numero et mensura et pondere posuit,
sed etiam in succedentium serie temporum
et in aetatibus hominum miram dedit
inveniri posse scientiam artium.

ADRIANUS.

Diu te sustinui ratiocinantem,
quo te mihi efficerem obtemperantem.

SAPIENTIA.

In quo?

ADRIANUS.

In cultura deorum.

SAPIENTIA.

In hoc utique non consentio.

ADRIANUS.

Si reniteris,
tormentis afficieris.

SAPIENTIA.

Corpus quidem suppliciis lacessere poteris,
sed animum ad cedendum compellere non praevalebis.

ANTIOCHUS.

Dies abiit,
noz incumbit;
non est tempus altercandi,
quia instat hora cenandi.

ADRIANUS.

In custodiam iuxta palatium ponantur,
et triduanae induciae
illis ad tractandum praestentur.

ANTIOCHUS.

Observate istas, o milites, omni sollicitudine;
nullam illis occasionem evadendi relinquite.

SAPIENTIA.

O dulces filiolae,
o carae pusiolae,
nolite super carceralis angustia custodiae contristari,
nolite inminentium minis poenarum terreri.

FIDES.

Licet corpuscula pavescant ad tormenta,
mens tamen gliscit ad praemia.

SAPIENTIA.

Vincite infantilis teneritudinem aetatulae
maturi sensus fortitudine.

SPES.

Tuum est, nos precibus adiuvare,
ut possimus vincere.

SAPIENTIA.

Hoc indesinenter exoro,
hoc efflagito,
ut perseveretis in fide,
quam inter ipsa crepundia vestris sensibus non desistebam instillasse.

KARITAS.

Quod sugentes ubera in cunabulis didicimus,
nullatenus oblivisci quibimus.

SAPIENTIA.

Ad hoc vos materno lacte affluenter alui,
ad hoc delicate nutrivi,
ut vos caelesti, non terreno, sponso traderem,
quo vestri causa socrus aeterni regis dici meruissem.

FIDES.

Pro ipsius amore sponsi
promtae sumus mori.

SAPIENTIA.

Delector ex vestra ratione
magis quam nectareae dulcedinis gustamine.

SPES.

Praemitte nos ante tribunal iudicis
et experieris,
quantum eius amor nobis attulit temeritatis.

SAPIENTIA.

Hoc exopto, ut vestra virginitate coroner,
ut vestro martirio glorificer.

SPES.

Consertis palmulis incedamus
et vultum tyranni confundamus.

SAPIENTIA.

Expectate,
donec instet hora vocationis nostrae.

FIDES.

Tedet nos morarum;
tamen est expectandum.

ADRIANUS.

Antioche, iube illas Italicas
nobis repraesentari captivas.

ANTIOCHUS.

Procede, Sapientia,
teque cum filiabus imperatori repraesenta.

SAPIENTIA.

Pergite mecum, filiae, constanter
et perseverate in fide unanimiter,
ut possitis palmam percipere feliciter.

SPES.

Pergimus, ipseque nobiscum comitetur,
pro cuius amore ad mortem ducemur.

ADRIANUS.

Triduanas vobis inducias
praestabat nostri serenitas;
unde, si quid tractaretis utilitatis,
cedite iussionibus nostris.

SAPIENTIA.

Summum igitur utile tractavimus,
id scilicet, ut non cedamus.

ANTIOCHUS.

Cur dignaris cum hac contumace verba miscere,
quae te insolenti fatigat praesumptione?

ADRIANUS.

Debeone illam dimittere inpunitam?

ANTIOCHUS.

Nequaquam.

ADRIANUS.

Et quid?

ANTIOCHUS.

Hortare puellulas
et, si renitantur, infantiae ne parcas,
sed fac, ut illae necentur,
quo rebellis mater funeribus natarum acrius torqueatur.

ADRIANUS.

Faciam, quae hortaris.

ANTIOCHUS.

Ita demum praevalebis.

ANDRIANUS.

Fides, intuere venerabilem
magnae Dianae imaginem
et fer sacrae deae libamina,
quo possis uti eius gratia.

FIDES.

O stultum imperatoris praeceptum,
omni contemptu dignum!

ADRIANUS.

Quid murmuras subsannando?
quem irrides fronte rugoso?

FIDES.

Tui stultitiam irrideo,
tui insipientiam subsanno.

ADRIANUS.

Mei?

FIDES.

Tui.

ANTIOCHUS.

Imperatoris?

FIDES.

Ipsius.

ANTIOCHUS.

O nefas!

FIDES.

Quid enim stultius, quid insipientius videri potest, quam quod hortatur nos, contempto creatore universitatis,
venerationem inferre metallis?

ANTIOCHUS.

Fides, insanis.

FIDES.

Antioche, mentiris.

ANTIOCHUS.

Nonne haec summa insania
et magna est dementia,
ut rerum principem
dixisti insipientem?

FIDES.

Dixi et dico,
dicamque, quamdiu vixero.

ANTIOCHUS.

Breve tempus vivere,
et cito debes consumi morte.

FIDES.

Hoc opto,
ut moriar in Christo.

ADRIANUS.

Duodecim centuriones alternando
scindant flagris eius membra.

ANTIOCHUS.

Nec iniuria.

ADRIANUS.

O fortissimi centuriones, accedite
meique iniuriam vindicate.

ANTIOCHUS.

Iustum.

ADRIANUS.

Perquire, Antioche,
anne velit cedere.

ANTIOCHUS.

Vin adhuc, Fides, solita conviciorum obiectione
imperatorem dehonestare?

FIDES.

Cur solito minus?

ANTIOCHUS.

Quia prohiberis verberibus.

FIDES.

Verbera non conpellunt me tacere,
quia nullo afficior dolore.

ATIOCHUS.

O infelix pertinacia,
o contumax audacia!

ADRIANUS.

Corpus fatiscit per supplicia:
et mens tumet superbia!

FIDES.

Erras, Adriane, si reris
me fatigari suppliciis;
non ego quidem, sed infirmi tortores deficiunt
et sudore ob lassitudinem fluunt.

ADRIANUS.

Fac, Antioche, ut gemellae pectoris particulae abscidantur,
quo saltim rubore coerceatur.

ANTIOCHUS.

O utinam possit ullo
coerceri modo!

ADRIANUS.

Forsan coercebitur.

FIDES.

Inviolatum pectus vulnerasti,
sed me non laesisti.
En, pro fonte sanguinis
unda erumpit lactis.

ADRIANUS.

In craticulam substratis ignibus assanda ponatur,
quo vi vaporis enecetur.

ANTIOCHUS.

Digna est, ut miserabiliter pereat,
quae tuae iussioni contraluctari non trepidat

FIDES.

Omne, quod paras ad dolorem,
mihi vertitur in quietem;
unde commode pauso in craticula
ceu in tranquila navicula.

ADRIANUS.

Sartago plena pice et cera ardentibus rogis superponatur,
et in ferventem liquorem haec rebellis mittatur

FIDES.

Sponte insilio.

ADRIANUS.

Consentio.

FIDES.

Ubi sunt minae tuae? Ecce, illaesa inter ferventem liquorem ludens nato, et pro vi caumatis
sentio matutini refrigerium roris.

ADRIANUS.

Antioche, quid ad haec est agendum?

ANTIOCHUS.

Ne evadat, providendum.

ADRIANUS.

Capite truncetur.

ANTIOCHUS.

Alioquin non vincetur.

FIDES.

Nunc est gaudendum,
nunc in domino exultandum.

SAPIENTIA.

Christe, triumphator diaboli invictissime,
da tolerantiam Fidei, meae filiae.

FIDES.

O mater venerandam, dic vale ultimum tuae filiae,
liba osculum tuae primogenitae,
nec afficiare ullo maerore cordis,
quia tendo ad bravium aeternitatis.

SAPIENTIA.

O filia, filia, non confundor,
non contrisor,
sed valedico
tibi exultando et osculor os oculosque prae gaudio lacrimando,
orans, ut sub iuctu precussoris
inviolatum serves misterium tui nominis.

FIDES.

O uterniae sorores, libate mihi osculum pacis
et parate vos ad tolerantiam futuri certaminis.

SPES.

Adiuva nos oratione assidua,
ut mereamur sequi tua vestigia.

FIDES.

Este obtemperantes monitis
nostrae sanctae parentis,
quae nos hortabatur praesentia fastidire,
quo meruissemus aeterna percipere.

KARTIAS.

Maternis libenter obtemperamus monitis,
quo perfrui mereamur aeternis bonis.

FIDES.

Percussor, accede
et iniunctum tibi officium me necando imple.

SAPIENTIA.

Abscisum morientis filiae caput amplectendo
impressisque labris crebrius deosculando,
congratulor tibi, Christe,
qui tantillulae
victoriam praestitisti puellulae.

ADRIANUS.

Spes, cede meis hortamentis
paterno affectu tibi consulentis.

SPES.

Quid hortaris,
quid consulis?

ADRIANUS.

Ut caveas pertinaciam imitari sororis,
ne similibus intereas poenis.

SPES.

O utinam admeruissem illam imitari patiendo,
quo illi assimilarer in praemio!

ADRIANUS.

Depone callum pectoris et conquinisce turificando magnae Dianae:
et ego te propriae prolis vice excolo atque extollo omni dilectione.

SPES.

Paternitatem tuam repudio,
tua beneficia minime desidero;
quapropter vacua spe deciperis,
si me tibi cedere reris.

ADRIANUS.

Loquere parcius ne irascar.

SPES.

Irascere; nec sollicitor.

ANTIOCHUS.

Miror, auguste, quod ab hac vili puellula tam diu calumniari pateris; ego quidem disrumpor prae furore,
quia illam audio tam temere in te latrare.

ADRIANUS.

Hactenus infantiae parcebam,
ultra non parcam,
sed meritam ultuionem inferam.

ANTIOCHUS.

O utinam!

ADRIANUS.

O lictores, adite
et hanc rebellem
usque ad interniciem
crudis nervis caedite.

ANTIOCHUS.

Decet, ut severitatem sentiat tui furoris,
quia lenitatem parvi pendit pietatis.

SPES.

Hanc pietatem exopto!
hanc lenitatem desidero!

ANTIOCHUS.

O Sapientia, quid murmurando loqueris,
stans sublevatis oculis
iuxta cadaver extinctae prolis?

SAPIENTIA.

Invoco omniparentem,
quo eandem tolerantiae perseverantiam,
quam praestitit Fidei,
praestet et Spei.

SPES.

O mater, mater, quam efficaces,
quam exaudibiles
experior esse tui preces!
Ecce, te orante, angeli tortores
levatis dextris librant ictum,
et ego nullum doloris sentio tactum.

ADRIANUS.

Si flagra parvipendis,
acrioribus poenis coartaberis.

SPES.

Infer, infer, quicquid crudele,
quicquid excogites loetale.
Quanto plus saevis,
tanto magis victus confunderis.

ADRIANUS.

In aera suspendatur
et ungulis laceretur,
quoadusque evulsis visceribus
et nudatis ossibus
deficiat
et membratim crepat.

ANTIOCHUS.

Imperalis iussio et congrua satis ultio.

SPES.

Vulpina fraude loqueris
et versipelli astutia, Antioche, adularis.

ANTIOCHUS.

Quiesce, infelix; verbositas tua
nunc est finienda.

SPES.

Non, ut speras, evenerit,
sed tibi tuoque principi nunc etiam confusio aderit.

ADRIANUS.

Quid sentio novae dulcedinis?
quid odoror stupendae suvitatis?

SPES.

Decidentia frustra mei lacerati corporis
dant flagrantiam paradisiaci aromatis,
quo nolens cogeris fateri
me non posse suppliciis laedi.

ADRIANUS.

Antioche, quid enim mihi est agendum?

ANTIOCHUS.

Novis cruciatibus incumbendum.

ADRIANUS.

Aeneum vas, plenum oleo et adipe,
cera atque pice,
ignibus superponatur,
in quod ligata proiciatur.

ANTIOCHUS.

Si in ius Vulcani tradetur,
forsitan evadendi aditum non nanciscetur.

SPES.

Haec virtus Christo non est insolita,
ut ignem faciat mitescere, mutata natura.

ADRIANUS.

Quid audio, Antioche,
velut sonitum inundantis aquae?

ANTIOCHUS.

Heu, heu, domine!

ADRIANUS.

Quid contigit nobis?

ANTIOCHUS.

Ebulliens fervor, confracto vase, ministros combussit,
et illa malefica illaesa comparuit.

ADRIANUS.

Fateor, victi sumus.

ANTIOCHUS.

Penitus.

ADRIANUS.

Caput abscidatur.

ANTIOCHUS.

Alias non absumetur.

SPES.

O Karitas dilecta,
o soror unica!
ne formides tyranni minas,
ne trepides ad poenas,
nitere constanti fide imitari sorores
ad caeli palatium praecedentes.

KARTIAS.

Taedet me vitae praesentis,
taedet terrenae habitationis,
quod saltim ad modicum temporis
separor a vobis.

SPES.

Depone taedium
et tende ad praemium;
non enim diu separabimur,
sed ocius in caelo coniungemur.

KARTIAS.

Fiat, fiat!

SPES.

Euge, mater illustris, gaude;
nec tangaris de mei passione
materni affectus dolore,
sed praefer spem maerori,
cum me videas pro Christo mori.

SAPIENTIA.

Nunc quidem gaudeo;
sed tunc tandem perfecte exultans gaudebo,
quando tui sororculam pari conditione extinctam
caelo praemisero
et ego subsequar postrema.

SPES.

Perennis trinitas restituet tibi in aevum
plenum absque diminutione filiarum numerum.

SAPIENTIA.

Confortare, filia:
percussor invadit nos evaginato gladio.

SPES.

Libens excipio gladium.
Tu, Christe, suscipe spiritum
pro tui confessione nominis eiectum de habitaculo corporis.

SAPIENTIA.

O Karitas, soboles inclita,
spes uteri mei unica,
ne constristes matrem bonam
tui certaminis consummationem expectantem;
sed sperne praesens utile,
quo pervenias ad gaudium interminabile,
quo tui germanae fulgent coronis
illibatae virginitatis

KARITAS.

Fulci me, mater, precibus sacris,
quatenus merear interesse illarum gaudiis.

SAPIENTIA.

Exoro te, finetenus in fide solidatum iri,
nec dubito tibi perenne tripudium donatum iri.

ADRIANUS.

Karitas, saturatus conviciis tui sororum
nimiumque exacerbatus sum prolixa ratione earum;
unde diu tecum non contendo
sed vel optemperantem
mei votis ditabo
omnibus bonis
vel contraluctantem
afficiam malis

KARITAS.

Bonum cordetenus amplector
et malum omnino detestor.

ADRIANUS.

Hoc tibi potissimum salubre
mihique est placabile;
ideoque leve quiddam tibi praepono
meae pietatis gratia

KARITAS.

Quid?

ADRIANUS.

Dic tantum 'magna Diana',
et ego ultra ad sacrificandum te non compello.

KARITAS.

Percerte non dico.

ADRIANUS.

Quare?

KARITAS.

Quia mentiri nolo.
Ego quidem et sorores meae,
eisdem parentibus genitae,
eisdem sacramentis imbutae,
sumus una eademque fidei constantia roboratae;
quapropter scito nostrum velle,
nostrum sentire,
nostrum sapere
unum idemque esse
nec me in ullo umquam illis dissidere.

ADRIANUS.

O iniuria,
quod a tantilla
etiam contempnor homullula!

KARITAS.

Licet tenella sim aetate,
tamen gnara sum te argumentose confundere.

ADRIANUS.

Abstrahe illam, Antioche, et fac, ut, suspensa in eculeo, atrociter verberetur.

ANTIOCHUS.

Vereor, quod verbera non praevaleant.

ADRIANUS.

Si non praevaleant,
iube, tribus continuis diebus ac noctibus fornacem succendi
et illam inter bachantes flammas proici.

KARITAS.

O iudicem inpotentem,
qui diffidit se absque armis ignium octuennem infantem
superare posse!

ADRIANUS.

Abi, Antioche,
et iniunctum officium perfice.

KARITAS.

Saevitiae quidem tuae satisfaciendo parebit,
sed me minime nocebit,
quia nec verbera mei corpusculum lacerare,
nec flammae comam vel vestes poterunt obfuscare.

ADRIANUS.

Experietur.

KARITAS.

Experiatur.

ADRIANUS.

Antioche, quid pateris?
cur tristior solito regrederis?

ANTIOCHUS.

Quando causam tristitiae experieris,
haut minus contristaberis.

ADRIANUS.

Dic; ne celes.

ANTIOCHUS.

Illa lasciva,
quam mihi cruciandam tradidisti, puellula
me praesente flagellabatur,
sed ne tenuis quidem cutis summotenus disrumpebatur.
Deinde proici illam in fornacem
igneum colorem prae nimio ardore experimentem...

ADRIANUS.

Cur dissimulas loqui?
expone exitum rei.

ANTIOCHUS.

Flamma erupit
et quinque milia hominum combussit.

ADRIANUS.

Et quid contigit illi?

ANTIOCHUS.

Karitati?

ADRIANUS.

Ipsi.

ANTIOCHUS.

Ludens inter flammivomos vapores vagabat
et illaesa laudes deo suo pangebat.
Illi etiam, qui diligenter inspexere,
ferebant tres candidulos viros cum illa deambulasse.

ADRIANUS.

Erubesco illam ultra videre,
quia nequeo illam laedere.

ANTIOCHUS.

Restat, ut perimatur gladio.

ADRIANUS.

Hoc fiat absque mora.

ANTIOCHUS.

Detege duram, Karitas, cervicem
et sustine percussoris ensem.

KARITAS.

In hoc non renitor tui votis,
sed libens pareo iussis.

SAPIENTIA.

Nunc, nunc, filia, gratulandum,
nunc in Christo est gaudendum;
nec est, quae me mordeat, cura,
quia secura sum de tua victoria.

KARITAS.

Inprime mihi, mater, osculum
et commenda iturum Christo spiritum.

SAPIENTIA.

Qui te in meo utero vivificavit,
ipse suscipiat animam, quam caelitus inspiravit.

KARITAS.

Tibi, Christe, gloria,
qui me ad te vocasti cum martyrii palma.

SAPIENTIA.

Vale, proles dulcissima;
et, cum Christo
iungaris in caelo,
memento matris,
iam patrona effecta te parientis.

(SAPIENTIA.)

Convenite,
illustres matronae,
et mearum
cadavera filiarum

MATRONAE.

Corpuscula aromatibus condimus
et exequias honorifice celebramus.

SAPIENTIA.

Grandis benignitas
et mira pietas,
quam mihi inpenditis
meique mortuis.

MATRONAE.

Quae tibi sunt commoda,
exequimur mente devota.

SAPIENTIA.

Non dubito.

MATRONAE.

Ubi vis eligere
locum sepulturae?

SAPIENTIA.

Tertio miliario ab urbe, si vobis non displicet prolixitas.

MATRONAE.

Non displicet,
sed elata funera sequi placet.

SAPIENTIA.

Ecce locus.

MATRONAE.

Hic nempe servandis reliquiis est aptus.

SAPIENTIA.

Flosculos uteri mei tibi, terra, servandos committo:
quos tu materiali sinu foveto,
donec in resurrectione maiori reviridescant gloria;
et tu, Christe, animas, interim imple splendoribus,
dans pacificam requiem ossibus.

MATRONAE.

Amen.

SAPIENTIA.

Grates vestrae humanitati
pro solamine, quod contulistis meae orbitati.
meae orbitati.

MATRONAE.

Utrumne vis nos hic tecum morari?

SAPIENTIA.

Non

MATRONAE.

Cur non?

SAPIENTIA.

Ne ex meo commodo vobis ingeratur molestia; sit satis,
quod tres noctes mecum permansistis.
Abite in pace,
revertimini cum salute.

MATRONAE.

Vis nobiscum abire?

SAPIENTIA.

Minime.

MATRONAE.

Et quid meditaris agere?

SAPIENTIA.

Hic remanere,
si forte veniat mea petitio
et impleatur, quod desidero.

MATRONAE.

Quid petis? quid desideras?

SAPIENTIA.

Id solummodo,
ut oratione completa moriar in Christo.

MATRONAE.

Restat, ut expectemus,
donec et te sepulturae tradamus.

SAPIENTIA.

Ut libet. Adonay Emmanuel, quem retro tempora divinitas edidit omniparentis
et in tempore virginitas genuit matris,
qui ex duabus naturis
unus Christus mirifice consistis,
nec diversitate naturarum unitatem personae dividens,
nec unitate personae diversitatem naturarum confundens,
tibi iubilet iocunda serenitas angelorum
dulcisque armonia syderum,
te quoque collaudet totius scibilis rei scientia
omneque, quod ex elementorum formatur materia,
quia tu, qui solus cum patre et spiritu sancto es forma sine materia
ex patris voluntate
et spiritus sancti cooperatione,
non respuisti fieri homo passibilis humanitate,
salva divinitatis inpassibilitate,
et, ut nullus in te credentium periret,
sed omnis fidelis aeternaliter viveret,
mortem nostram non dedignatus es gustare
tuaque resurrectione consumere.
Te etiam, perfectum deum
hominemque verum,
recolo promisisse omnibus, qui pro tui nominis veneratione vel terrenae usum possessionis relinquerent
vel carnalium affectum propinquorum postponerent,
centenae vicissitudinem mercedis recompensari
et aeternae bravium vitae debere donari.
Huius spe animata promissi,
feci, quod iussisti,
sponte omittens soboles, quas peperi:
unde tu pie promissa solvere,
ne moreris,
sed fac, me quantocius, absolutam corporeis vinculis,
ex receptione filiarum laetificari,
quas pro te mactandas obtulisse non distuli,
quo, te illis agnum virginis sequentibus
et novum canticum modulantibus,
ego iocunder audiendo
illarumque laetificer gloria,
et, quamvis non possum canticum virginitatis dicere,
te tamen cum illis merear aeternaliter laudere,
qui non ipse, qui pater,
sed idem es, quod pater,
cum quo et spiritu sancto unus dominus universitatis
unusque rex summae et mediae atque imae rationis
regnas et dominaris
per interminabilia
inmortalis aevi saecula.

MATRONAE.

Suscipe, domine. Amen.


Versión en XML


HuDiPeG





Descripción

Objetivos

Equipo

Proyecto

Resultados





universitat


Proyecto de Innovación Educativa para el curso 2021-22 Financiado por el Vicerectorat d'Ocupació i Programes Formatius

Site built with Simple Responsive Template by Prowebdesign.ro