Humanidades digitales con perspectiva de género (HuDiPeG)


GESTA OTTONIS


Postquam rex regum, qui solus regnat in aevum,
Per se cunctorum transmutans tempora regum,
Iussit Francorum transferri nobile regnum
Ad claram gentem Saxonum, nomen habentem
A saxo per duritiam mentis bene firmam,
Filius Oddonis magni ducis et venerandi,
Scilicet Henricus, suscepit regia primus
Iusto pro populo moderamine sceptra gerenda.

Hic pollens quantae fuerat bonitatis honore,
Et quanta populos rexit pietate subactos,
Qualiter et reges meritis tunc temporis omnes
Praeminet eximiis, excedit denique vilis
Huius carminuli textum nimium vitiosi.
Nam fuit immitis reprobis, blandus quoque iustis,
Summo conservans studio legalia iura,
Aequa satis meritis reddens quoque praemia cunctis.
Huic rex pacificus dederat de sidere Christus
Eius civilem vitae per tempora pacem;
Omine felici tenuit quoque culmina regni,
ni fallor, denos labentis temporis annos
Necnon bis ternos multum feliciter actos,
Conregnante sua Mathilda coniuge clara,
Cui nunc in regno non compensabitur ulla,
Quae posset meritis illam superare supremis.

Trina quibus deitas dederat tres denique natos,
Iam tunc felici disponendo pie genti,
Ne post Henrici mortem, regis venerandi,
Imperium regni male surriperent scelerosi,
Hi sed regalis nati de germine stirpis
Rexissent regnum concordi pace paternum;
Quamvis dissimiles his servarentur honores,
Binis regnanti subiectis scilicet uni.

Inter quos primus fulsit ceu lucifer ortus
Oddo, micans radiis nimium clarae bonitatis;
Gratia quem regis solita pietate perennis
Rectorem plebi praevidit rite fideli.
Hic aetate prior fuerat, meritis quoque maior,
Congruus et sceptris defuncto patre gerendis.
Non opus est verbis eius summam probitatis
Dicere vel pueri meritum laudabile tanti,
Cui Christus talem iam nunc augessit honorem,
Possidet ut Romam pollenti iure superbam,
Quae semper stabilis summum fuerat caput orbis,
Edomat et gentes, Christo favente, feroces,
Quae prius ecclesiam laniabant saepe sacratam.
Post hunc Henricus fuerat feliciter ortus
Inpositoque patris famosus nomine regis;
Provida quem domini pariter sapientia Christi
Dignatur servare ducem populo bene fortem,
Belliger ut fortis, belli doctissimus artis,
Fortiter ecclesiam praemuniret venerandam,
Ceu murus iaculis obstans fortissimus hostis.
Post hunc ecclesiae pastor Brun nascitur almae,
Gratia pontificis quem duxit summa perennis
Dignum catholici curam gestare popelli;
Hinc quoque divino nutu patris pia cura
Ipsum servitio Christi fecti religari,
Abstractum gremio carae nutricis amando,
Ut regni pompis posset constare relictis
Miles stelligera semper regnantis in aula;
At Christus, patris sapientia vera perennis,
Tironem refovendo suum clementius istum
Ipsi dona dedit tantae praeclara sophiae,
Quod non est illo penitus sapientior ullus
Inter mortales fragilis mundi sapientes.

His igitur pueris regali more nutritis,
Ipsorum patri famoso denique regi
Henrico placuit, factis quod rite replevit,
Ut,vitae calidas sospes dum carperet auras,
Ipse suo primogenito regique futuro
Oddoni dignam iam disponsaret amicam,
Quae propriae proli digne posset sociari.
Hanc non in proprio voluit conquirere regno,
Trans mare legatos sed transmisit bene cautos
Gentis ad Anglorum terram sat deliciosam,
Demandans, ut continuo cum munere misso
Aedwardi regis natam peterent Eaditham,
Quae patre defuncto iam tunc residebat in aula,
Fratre suo regni sceptrum gestante paterni;
Quem peperit regi consors non inclita regni,
Istius egregiae genitrix clarissima domnae,
Altera sed generis mulier satis inferioris.

Haec nam versiculis proles quam scriptito regis,
Haec, inquam, fama cunctis fuerat bene nota:
Nobilitate potens, primis meritis quoque pollens,
Edita magnorum summo de germine regum;
Cuius praeclaro facies candore serena
Regalis formae miro rutilabat honore;
Ipsaque perfectae radiis fulgens bonitatis
In patria talis meruit praeconia laudis,
Ut fore iudicio plebis decernitur omnis
Optima cunctarum, quae tunc fuerant, mulierum.
Nec mirum, meritis si lucebat bene primis,
Germen sanctorum quam producebat avorum:
Hanc tradunt ergo natam de stirpe beata
Oswaldi regis, laudem cuius canit orbis,
Se quia subdiderat morti pro nomine Christi.

At regis nostris venientes denique missi
Ad fratrem domnae iam tunc residentis in arce,
Illi nudabant, quaecumque secreta ferebant.
Quae sibi percerte comperta satis placuere;
Moxque suae dulci narrabat voce sorori,
Exortans illam regi parere fideli,
Illam qui propriae proli voluit sociari.
Cumque suae monitis menti instillaret amicis
Oddonis dulcem, pueri regalis, amorem,
Collegit innumeras summo conamine gazas.
Ast ubi collecti visum fuerat satis ipsi,
Praedictam sociis domnam comitantibus aptis
Trans mare percerte summo direxit honore,
Condonans illi gazas nimium pretiosas;
Necnon germanam secum transmisit Adivam,
Quae fuit aetatis meriti pariterque minoris:
Quo sic maiorem prorsus conferret honorem
Oddoni, nato famosi regis amando,
Egregiae binas stirpis mittendo puellas,
Ut sibi, quam vellet, sponsam licito sociaret.
Aspectu primo sed mox Eadit veneranda,
Iure placens cunctis habitu summae bonitatis,
Regali nato censetur congrue digna.
Haec illi dulcem peperit clarissima prolem,
Nomine Liudulfum, tantis genitoribus aptum;
Quem populus merito dilexit amore tenello,
Exoptans prolongari vitam satis ipsi.

Istis sic habitis, instabat denique finis
Henrici regis; cuius mortem gemit omnis
Illius imperio populus iurique subactus.
Quo nam defuncto, regnum susceperat Oddo,
Eiusdem primogenitus regis venerandus;
Et, voto cuncti iam respondente popelli,
Unguitur in regem, Christo praesente, potentem.
Cui rex gratiolae caeli munuscula tantae
Contulit, ut digne cunctis celeberrimus ipse
Gestorum reges fama praecelleret omnes,
Oceanus refluis quos iam circumfluit undis.
Insuper e tantis ipsum sacra dextra potentis
Protegit insidiis occulta fraude paratis
Et tam magnificis ornat persaepe triumphis,
Ut credas regem David regnare fidelem
Iam nun antiquis fulgentem rite triumphis;
Nec solum gentes frenis moderat bonitatis,
Quae prius imperio patris dederant sua colla,
Sed multo plures certe sibi vindicat ipse,
Subdens gentiles Christi servis nationes,
Quo pax ecclesiae fieret stabilita sacratae.
Ad bellum certe quoties processerat ipse,
Non fuit populus, quamvis virtute superbus,
Laedere qui posset vel exsuperare valeret
Ipsum caelestis fultum solamine regis;
Eius nec cessit telis exercitus ullis,
Ni sua spernendo forsan regalia iussa
Illic pugnaret, quo rex idem prohiberet.

At dux Henricus, frater regis venerandus,
Princeps in regno fuerat tunc nempe quieto
Post regem, plebi merito venerabilis omni.
Qui sibi condigne legali iunxit amore
Arnulfi natam, ducis egregii, generosam,
Nomine Iudittam, vultus splendore coruscam
Ac fulgore magis cunctae nitidam bonitatis.
His ita digestis, fuerat pax undique nostris
Ad tempus modicum libitoque minus populorum,
Bellorum certe saevo clangore tacente.

O quam tranquillum ridens deduceret aevum
Fortunata satis nostrae res publica gentis,
Quae nimis imperio regis regitur sapientis,
Si non antiqui mala calliditas inimici
Turbaret nostrum secreta fraude serenum!
Denique, devictis aligeroum bene telis,
Exoritur nostris subito discordia fortis,
Laeserat et plebem bellum civile fidelem
Plus quam bellorum structura frequens variorum.
Huius causa mali fuerat non parva dolendi,
Denique conflictus quorundam non moderatus,
Ex quibus Henrico quaedam pars mente benigna
Devovit regis fratri ius vernulitatis
Pars Evurhardo comiti studium famulandi.
At cum quisque sui peteret solamina domni,
Hinc gravior dominis discordia nascitur ipsis.
Tandem percerte conflictu progrediente
Praedictus praeses, male collectas legiones
Mox ad castellum Baduliki capiendum
Ex inproviso mittens sub nocte nigella,
Duxit captivum fratrem regis generosum
Henricum, vinclis palmas stringendo cruentis
Eius candidolas, ornamentis magis aptas;
Atque suas gazas disperdens innumerosas,
Ad sua mox prolem secum deduxit herilem,
Utitur ut socio proprii domini quoque nato.
Quo rex comperto, maerens sub corde secreto,
Deflevit tristis nimium miserabile factum;
Vix quoque germani damnum patiens grave cari,
Nobile mox Abrahae factum sequitur patriarchae,
Quod miserans egit, dum Loth ex hoste redemit;
Militibusque suis summo conamine lectis
Necnon inmodica tota de gente caterva,
Pompa regali pergit solamina fratri
Ferre sub ingenti cordis languore dolentis.
Nec mora, quem venit fratrem refovere, redemit
Auctores tanti condempnavitque piacli,
Suspendens quosdam ligno reprobis reparato,
Quosdam de patria mandans discedere cara.

His bene dispositis regis iussu sapientis,
Protulit antiqui rursum mala fraus inimici
Inventum sceleris primo mage deterioris,
Cunctis horrendum saeclis meritoque stupendum.
Denique, praedictus postquam rediends Evurhardus
Praeses ab exilio patriam remeabat amandam,
Hoc sibi gratiola regis praestante benigna,
Gislberhto comiti vinclis sociatus amoris
Consilium dederat, -quod non tibi, Christe, placebat-,
Ut caperent iustum regem, domini benedictum.
Et quod plus iusto non iustam vim faciendo
Illum mox proprio deprivarent male regno.
Hoc quoque consilium perversa mente repertum
Henrico regis fratri suasere fidelis,
Mulcentes nimium verbis ipsum male blandis,
Quo prius illatum nollet iam reddere damnum,
Ipsorum votis sed plus parendo nefandis
Susciperet regnum, depulso fratre, regendum.
Qui, male blanditis tandem victus suadelis,
-Pro dolor- ipsorum se promisit fore promptum
Votis, ac firmis hoc confirmaverat orsis;
Sed spero certe non se sic corde tenere,
Illis consensum sed vi praebere coactum.
Qui, male namque spei vacuae solamine capti,
Sperabant regem populos olim dominantem
Ipsorum fragili citius subiungere iuri.
Sed rex de caelis, iudex aequissimus orbis,
Cunctorum solus qui cognoscit cogitatus
Vanaque mortalis potis est disperdere cordis,
Commentum tanti sceleris virtute potentis
Dextrae confregit, qua cuncta creata creavit:
Scilicet insidias christo domini reparatas
Vertit in auctores tanti meritoque piacli;
Quique suo laqueos domino tendere malignos,
Ex ipsis ipsi primum sunt illaqueati.

Non me plus licito tantae sophiae fore iacto,
Ut sperem plene verbis edicere posse,
Quanta gratiolae Christus virtute supernae
Saepius hunc ipsum regem digne benedictum
Fecit multiplices salvum percurrere fraudes
Necnon insidias hostili parte paratas;
Sed nec hoc fragilis fas esse reor mulieris
Inter ceonobii positae secreta quieti,
Ut bellum dictet, quod ned cognoscere debet.
Haec perfectorum sunt conservanda virorum
Sudori, quis posse dedit sapientia patris
Omnia compositis sapienter dicere verbis,
Principium qui cunctarum, finis quoque, rerum.

Hoc dico solum, - recte quod dicere possum-:
Qui solum semper fecit miranda potenter
Quique, David regem toties de fraude fidelem
Eripiens Sauli, sceptum regni dedit ipsi,
Hunc pariter regem David pietate sequentem
Protexit de millenis persaepe periclis.
Denique, cum solus, praepauco milite saeptus,
Esset ab adversis circumdatus undique turmis,
Insuper atque fugam propriae partis male factam
Pectore maerenti ferret nimiumque dolenti
Credere nec paucis sese praesumeret ipsis,
Illum qui reliquis non deseruere relapsis,
Saepe ratus tantum se mox graviter moriturum:
Ocius auxilii fultus virtute superni,
Miratur turbae se iam superare cruentae
Tantas absque suae fraudes discrimine vitae.
At si forte suos, pugna crescente sinistra,
Audivit socios letali vulnere laesos,
Praedicti regis lacrimans mox utitur orsis,
Quae maerens dixit, tristi cum pectore sensit
Ictibus angelici populum gladii periturum:
'En, qui peccavi, dixit, facinusque peregi;
Hinc ego vindictae dignus sum denique tantae!
Hi quid fecerunt, damnum qui tale tulerunt?
Iam nunc, Christe, tuis parcens miserere redemptis,
Ne premat insontes iusto plus vis inimica!'
Has igitur preculas miserans divina potestas
Parcebat regis solita pietate ministris
Et dedit optatum miserans ex hoste triumphum,
Iusto praedictos comites examine perdens.
Ipso namque die, quo, decepti vacua spe,
Speravere suis constringendum fore vinclis
Regem, qui merito tenuit regalia sceptra,
Ex inproviso praeses proruperat Udo,
Adducendo quidem multam secum legionem,
Ac subiit validum forti luctamine bellum;
Nec mora, percussus periit gladiis Evurhardus,
Gislberhtus saevis fugiens quoque mergitur undis.
At rex interea nescit tam fortia bella,
Averso quidni residens in litore Reni,
Nec tunc auxilii scivit solamina tanti
Iam, miserante deo, subito casu sibi missa.
Denique dum pugnae sensit discrimina tantae,
Haut gaudens inimicorum de morte suorum,
Sed plus tantorum maerens de caede virorum,
Sumpsit non modicum, Davidis more, lamentum,
Qui super occisum doluit regem pie Saulum.

Ast ubi victores laeti venere, videntes
Illius fusis vultum lacrimis madefactum,
Haut aptum tanto luctum dixere triumpho,
Sed reddi grates regi debere perenni,
Qui tunc impleri fecit pietate fideli,
Quod patet in libro regis scriptum Salomonis,
Dicentis iustum de tristitia liberandum
Necnon iniustum pro iusto mox fore dandum.
His mentem regis demulcendo suadelis,
Ipsum tristitiam cogunt deponere tantam
Et bene victrici congaudentem legioni
Se post bella suis blandum praebere ministris.
Qui nam, laetitiam vultu monstrans moderatam,
Sed clam subtristem servans in corde dolorem,
Reddebat grates imo de pectore Christo,
Non dederat propriis ipsum quia tunc inimicis
Praedam, sed dextra protegit rite superna;
Ipsius titulum tanti clarumque triumphi
Non sibi, sed Christi designavit pietati.

His ita digestis, modicum tempus requievit
Civilis belli populus luctamine lassus.
Sed nec sic veteris finem sumpsit dolus hostis,
Qui semper fragiles temptat pervertere mentes,
Post factum facinus suadens superaddere peius.
Fertur percerte quorundam pectora bile
Tanto pestiferi tandem penetrare veneni,
Ut mortem regi vellent inferre fideli
Ipsius et fratrem populo praeponere regem;
Nec timuere diem paschae sanctum maculare,
Si posset fieri, fuso cum sanguine iusti.
Sed non consensit tanti commissa piacli
Agnus paschalis, qui pro nobis redimendis
Se dedit electum patri moriens holocaustum:
Sed mox consilium cunctis nudavit eorum,
Et sic insontis salvatus erat bene sanguis;
Quique rei placiti sunt inventi scelerosi,
Pro modulo culpae poenis damnantur amaris:
Quidam iudicio quidni dantur capitali,
Quidam de patria longe pelluntur amanda.

Post haec Henricus, frater regis generosus,
Christi gratiola tactus sub corde secreto,
Secum tractavit summoque dolore revolvit,
Contra iustitiam quicquid perfecerat unquam.
Hoc quoque deflevit nimiis persaepe lamentis,
Quod male blanditis horum cessit suadelis,
Ipsum qui verbis corruperunt simulatis.
Sed quamvis talem ferret sub corde dolorem,
Praesentare tamen spatii per tempora longi
Non se regali praesumebat faciei;
Absens sed cordis studio florente dolentis
Optabat veniae dari munus sibi dulce.
Tandem percerte forti devictus amore,
Ilico poenalem proicit de corde timorem
Et, sub nocturnis nimium secreto tenebris
Adveniens, in regalem se contulit perennis
In qua natalem regis celebrare perennis
Rex pius obsequiis coepit sollempniter aptis.
Depositisque suis ornamentis pretiosis,
Simplicis et tenuis fruitur velamine vestis,
Inter sacratos noctis venerabilis hymnos
Intrans nudatis templi sacra limina plantis;
Nec horret hiemis saevum frigus furientis,
Sed prono sacram vultu prostratus ad aram
Corpus frigoreae sociavit nobile terrae,
Sic sic maerentis toto conamine cordis
Optans praestari veniae munus sibi dulce.
Quo rex comperto, victus pietate benigna
Instantisque memor festi cunctis venerandi,
In quo caelicolae pacem mundo cecinere,
Laeti rege suo tenera de virgine nato,
Ut pie salvaret mundum merito periturum,
Pro diei tantae pacem portantis honore
Condoluit miserans fratri commissa fatenti
Atque suam pie gratiolam concessit habendam
Illi cum veniae dilecto munere plenae;
Necnon post aliquot spatii tempuscula parvi
Ipsius iuri proceres subiunxerat omnes
Famosae nimium gentis Baioariorum,
Ipsum nempe ducem merito faciendo potentem:
Et post haec ultra fuerat discordia nulla
Inter eos, animis fraterno foedere iunctis.
Avaresque per hunc saevi saepissime victi
Post haec Ottonis regnum regis spatiosum
Non laedunt telis consueto more cruentis
Tangere nec contingentes audent nationes,
Ex terrore ducis tanti nimium tremefacti;
Hic quia, prudentis functus valitudine mentis,
His hominum monstris bellis obstans iteratis,
Ad nos pergendi calles secluserat omnes.
Insuper et primus, Christi munimine tutus,
Audenter cum subiectae plebis legione
Eiusdem populi patriam petiit scelerosi,
Inpugnans gentem cunctis retro namque rebellem;
Scilicet et spoliis rerum captis variarum,
Quas sibi communes collegerunt prius hostes
Orbis perplures devastantes regiones,
Uxores procerum soboles rapuit quoque dulces:
Et sic prostratis rediit gaudens inimicis.

Istis sic habitis, properata diecula tristis
Venerat, ingentem nostris augendo dolorem,
In qua praefulgens meritis regina supremis
Aedit praesentis vitae discessit ab horis,
Ipsius imperio genti faciens famulanti
Tristitiam necnon nimium cordis cruciatum
Eius in abscessu; magno quam denique luctu,
Et non inmerito, flevit plebecula cuncta,
Quam plus maternae fovit pietatis amore,
Quam dominatricis iussis confringeret artis.
Cui licet a Christo requiem sine fine perennem
Necnon laetitiam iustis retro reparatam
Praestari citius iam non dubitaverit ullus,

Qui meritum vitae scivit laudabile castae
Ipsius ac mitem, gessit quam denique, mentem:
Attamen humanae pro consuetudine causae
Non mirum, populus planctum si sumpsit amarum,
Dum sibi tam subito fuerat spes tanta retracta
Et facies domnae nimium regalis amandae
Necnon subiecti praefulgens gloria regni
Mandatur terrae gremio servanda sub amplo,
Donec assurgat non corruptumque resumat,
Quod nunc includit tumulus, praenobile corpus.
Haec igitur puerum supra paucis memoratum
Acriter orbatum dimittebat Liudulfum
Feminei dulcem sexus unam quoque prolem,
Nomine Liudgardam, summa bonitate coruscam,
Moribus et facie similem matri venerandae
In quas percerte soboles mox stirpis amandae
Affectu cordis populus deducitur omnis
Magno, pro meritis summis utriusque parentis.
Sed magis, ac iuste, dulci fervebat amore
Erga regalem puerum domnum Liudulfum,
Ipsum spe mentis tota complexus amantis.
Hicque, sibi naturales imitans bene mores,
Extiterat cunctis blandus dulcedine mentis,
Mansuetus, clemens, humilis nimiumque fidelis;
Hinc quoque gratiolam, Christo praestante benigno,
Tantam promeruit meritam digneque recepit
Gentibus in cunctis patris imperio religatis,
Ut, quicumque suae saltim praepaucula famae
Verbula conciperet latebris propensius auris,
Ipsius in dulcem totus raperetur amorem,
Absentem venerans animis dominum studiosis.
Quem pater egregius, rex et senior venerandus,
Dilectae matris mortem graviter patientem,
Affectu patrio necnon pietate benigna
Digno percerte iam sublimavit honore,
Subiecti faciens regni digne dominari.
Necnon Liudgardam simili causa venerandam,
Unica feminei quae spes sexus fuit illi,
Gratiola parili coluit, provexit, amavit
Hanc quoque Conrado vinclis sociavit amoris,
Egregio strenuoque duci nimium quoque forti,
Munere qui talis dignus constabat honoris.
Utque suo subdi nato faceret Liudolfo
Multum devotae perfecto mentis amore
Francorum gentis dominos praenobilis almos
Necnon primates Suevorum scilicet omnes,
Ipsi legali praepulchram foedere iungi
Idam iussit, Herimanni natam ducis almi,
Qui fuit illustris princeps in partibus illis.
Haec quoque regalis fuerat consortia prolis
Pro meritis propriae probitatis digna subire
Ac vice reginae summo veneratur honore,
Rege iubente quidem per consuetam pietatem;
Illam nec habitare locis voluit segregatis
Rex idem, nati digne succensus amore,
Sed ceu reginam regnum transire per amplum,
Quo sic dilectus sentiret filius eius
Dulcia gratiolae semper munuscula magnae,
Ipsi cum sponsa regni sociatus in aula.

Interea rex Italicus gravido Hlotharius
Infectus morbo, mundo discessit ab isto,
Italiae regnum linquens merito retinendum
Summae reginae, sibi quam sociavit amore.
Regis Rothulfi fuerat quae filia magni,
Edita magnorum longo de stemmate regum;
Cui nomen clarum dictavit summa parentum
Nobilitas, illam digne vocitans Aethelheitham.
Haec quoque regalis formae praeclara decore
Atque suae causis personae sedula dignis
Factis regali respondit nobilitati:
Scilicet ingenio fuerat praelucida tanto,
Ut posset regnum digne rexisse relictum,
Si gens ipsa dolum mox non dictaret amarum.
Denique defuncto, quem praedixi, Hluthario,
Pars quaedam plebis fuerat, quae, retro rebellis
Menteque perversa propriis dominis inimica,
Restituit Beringarii regnum ditioni,
Quod, patre defuncto, raptum violenter ab illo,
Olim per manus regis devenit Hugonis.
Optato certe qui sublimatus honore
Detegit, invidiae quicquid sub pectore tristi
Gessit, dum regni deflevit damna paterni;
Felleque plus iusto cordis succensus amaro,
Fudit in insontem concretum quippe furorem,
Iniustam vim reginae faciens Aethelheithae,
Quae regnans illi damnum non fecerat ullum.
Nec solum celsae solium sibi proripit aulae,
Sed simul, aerarii claustris eius reseratis,
Omne, quod invenit, dextra tollebat avara,
Aurum cum gemmis varii generis quoque gazis
Necnon regalis sertum praenobile frontis,
Ornatus nec particulam dimiserat ullam;
Nec timuit propriis illam spoliare ministris
Obsequiis quoque personis regalibus aptis
Regalique potentatu (miserabile dictu);
Postremo quoque pergendi pariterque manendi,
Quo vellet, libertatem male denegat omnem,
Solam cum sola committens namque puella
Servandam cuidam comiti sua iussa sequenti.
Qui, iussis captus regis non iusta iubentis,
Non metuit propriam culpae sine crimine domnam
Clausam carcereis claustris servare cubilis,
Circumdiffusis custodum denique turmis,
Ut mos personas est servari scelerosas
Sed, qui de vinclis Petrum tollebat Herodis,
Hanc, quando voluit, miti pietate redemit.

Certe dum variis animo foret anxis curis
Nullaque spes sibimet certi solaminis esset,
Praesul Adhelhardus, factum deflens miserandum
Vixque suae damnum carae patiens grave domnae,
Illi transmisit missum mox namque secretum,
Utque fugam caperet, monitis suasit studiosis,
Ac peteret muris urbem structam bene firmis,
Quae caput ipsius constabat pontificatus;
Hic loca praesidii mandans tutissima certi
Illi, condignum quoque praeberi famulatum.
His nam regales monitis pulsantibus aures,
Inclita de mandatelis regina benignis
Laetior exoptat vinclis absolvier artis;
Quid faceret, tamen ignorat, quia nulla patebat
Ianua, quae somno pressis custodibus alto
Illam nocturnis pateretur abire sub horis.
Sed nec personam causa famulaminis ullam
Subiectam sibi carcereis possedit in antris,
Ipsius implendis esset quae sedula iussis,
Ni supradictam solummodo namque puellam
Necnon presbiterum vitae laudabilis unum.
His ubi continuis narraret cuncta lamentis
Quae maerens animo multum volvebat amaro,
Voti communis placito visum fuit illis,
Res melius verti, studio si forte latenti
Sub terra foveam facerent fodiendo secretam,
Per quam de vinclis possent evadere duris.
Haec ita percerte constat completa fuisse
Ocius, auxilio Christi praesente benigni.
Nam caute fovea iuxta placitum reparata,
Advenit libertati nox apta recenti,
In qua, dum somnus plebis proserperet artus,
Tantum cum sociis regina piissima binis
Custodum fraudes fugiens evaserat omnes
Atque viae spatium noctis sub tempore tantum
Pertransit, plantis quantum valet ergo tenellis.
Sed, mox ut scissis cessit nox furva tenebris
Atque polus radiis coepit pallescere solis,
Abscondens in secretis se cautius antris,
Nunc vagat in silvis, latitat nunc denique sulcis
Inter maturas Cereris crescentis aristas;
Donec nox, solitis rediens induta tenebris,
Obtegit rursum nebulo terram tenebroso:
Tunc iterato viam studuit percurrere coeptam.

Denique custodes, illam non invenientes,
Narrabant factum comiti nimium tremefacti,
Cura cui conservandae fuit indita domnae.
Qui, terrore gravis percussus corde timoris,
Pergit cum sociis illam perquirere multis;
Et cum deficeret nec iam dinoscere posset,
Quo regina suum tulerit clarissima gressum,
Detulit ad regem Beringarium timidus rem.
Hic quoque, continuo nimiam conversus in iram,
Circumquaque suos subito mittebat alumnos,
Praecipiens illos nullum transire locellum,
Sed caute cunctas iam perlustrare latrebras,
Si forsan latebris regina lateret in ullis.
Ipseque cum fortis sequitur turba legiona,
Ceu qui vult hostes bello superare feroces,
Et rapido segetem cursu peragravit eandem,
In cuius sulcis latuit tunc domna recurvis
Haec, quam quaerebat, Cereris contecta sub alis;
Sed, licet huc illucque locum percurreret ipsum,
In quo non parvo iacuit terrore gravata,
Et quamvis circumpositos disiungere culmos
Nisibus extenta cunctis temptaverit hasta,
Non tamen invenit, Christi quam gratia texit.
Ast ubi confusus rediit nimium quoque lassus
Praesul Adelhardus mox advenit venerandus
Induxitque suam gaudenti pectore domnam
Intra namque suae muros urbis bene firmos;
Hicque sibi digne toto servivit honore,
Donec mariorem Christo miserante decorem
Regni suscepit, pridem quam maestra reliquit.

Denique nostrates quidam, tunc experientes
Reginam domino desolatam fore caro,
Cuius praedulcem gustaverunt pietatem
Crebrius Ottoni, magno tunc denique regni,
Augusto sed Romani nunc denique regni,
Nullam dicentes aliam consistere dignam
Tecta sub ipsius thalami regalia duci
Post obitum domnae flendum cunctis Eadithae
Et rex laetatus tantae dulcedine famae,
Pectore volvebat tacito per tempora longa,
Quo pacto sibi reginam coniungeret istam,
Quae fuit insidiis regis circumdata tantis;
Venit et in mentem praedictum denique regem,
Qui quondam patriis fuerat depulsus ab arvis
Eius et auxilio citius miserante reductus,
Ingratum fore nunc donis tantae pietatis.
Hinc quoque mox aditum sibimet providerat aptum
Ipsius Italicum iuri subiungere regnum.
Hoc ubi colloquido sensit narrante paterno,
Patris amor verus, spes et gentis, Liudulfus,
Non sua sollicitans, patris sed commoda tractans
Praepaucis secum sociis secreto resumptis,
Italiam petiit fortique manu penetravit,
Exortans patris imperio populum dare colla;
Moxque redit, clarum referens sine marte triumphum.
Quo rex comperto populis narrantibus Otto
Corde super natum laeto plaudebat amandum,
Ipsius causa qui nam discrimina tanta
Audacter subiit, gentem turbando ferocem.
Utque labor talis non frustraretur amoris,
Ipse quidem gentem festinus adivit eandem,
Plebis non parva propriae comitante caterva;
Regalis pompae vario comptusque decore
Alpibus accintas altis intraverat horas.

His Beringarius compertis obstupefactus,
Non bellum movit, regi non obvius exit,
Sed se salvandum castello protinus apto
Intulit, in tutis posito firmisque locellis.
At rex famosus noster, virtute superbus,
Audacter satis ignotas pertransiit horas
Italici Papiam regni cepit quoque domnam.
Qua certe capta, cuncti velut agmine facto
Quaerentes regem proceres venere recentem
Certabantque suo iuri se subdere magno.
Quos nam more suo suscepit mente benigna,
Promittens ipsis eius munus pietatis,
Si post haec illi servirent mente fideli.

Istis sic habitis, crebro tractamine cordis
Reginae satis egregiae memor est Aedelheithae,
Regalem certe cupiens quandoque videre
Ipsius faciem, cuius didicit bonitatem.
Unde quidem, mandatelis secretius actis,
Quae fuerant pacis necnon praedulcis amoris,
Sub signo fidei firmae mandaverat illi,
Hoc quoque suadelis exhortabatur amicis,
Ut celeri Papiam cursu peteret, populosam
urbem, quam cum tristitia dimisit amara,
Quo, praestante sacra regis pietate perennis,
Hic modo sublimem gaudens captaret honorem,
Quo prius ingentem fuerat perpessa dolorem.
His mandatelis cessit regina benignis
Et, quo iussa fuit, pariter comitantibus ivit
Permultis subiectorum cuneis populorum.
Ut rex hoc sensit, cuius mandamine venit,
Ipsius Henricum fratrem praecepit amandum
Huius in occursum regredit trans litora Padi,
Ut sublimandam regni splendoribus heram
Tanti compositus ducis ornaret famulatus.
Qui, studio mentis praecepta sequens senioris,
Egreditur certe cum regali legione
Castraque reginae gaudens petiit venerandae,
In quis cum sociis residebat denique multis,
Illam condigne summo comitatus honore,
Donec regali praesentaret faciei.
Quae merito regi statim placuit satis ipsi
Eligiturque sui consors dignissima regni.

Tunc rex se novitate rei cernens retineri,
Tempore ne patrias instante rediret ad oras,
Liudulfum placuit carum praemittere natum,
Ut gens Saxonum fortis volitaret ad illum
Et regnum sub patrono staret bene tanto.
Qui, parens iussis devota mente parentis,
Ad patriam rediit curam regnique recepit,
Omnia prudenter necnom nimium sapienter
Complens, in patria quae tunc fuerant facienda.
Interea dux Henricus, regis venerandus
Frater, in Italia cordis conamine summo
Obsequiis operam gessit regalibus aptam,
Officium non germani solummodo cari,
Sed mage ius servi studio complendo benigni.
Hinc non inmerito regi placuit satis ipsi,
Est quoque reginae fraterno iunctus amore
Affectuque pio fuerat dilectus ab illa.
Tunc rex Italicum peragraverat undique regnum,
Primates regni propriae subdens ditioni.
His quoque completis iuxta votumque locatis,
Ne Beringarius regnum raperet sibi rursum,
Conradum cum non paucis ex agmine lectis
In Papia residere ducem iussit sapientem,
Cui veneranda suae dederat consortia natae;
Ipseque continuo rediit cum coniuge clara,
Intendens patriae sedem festinus adire.
Quem gavisa quidem plebs suscepit venientem,
Altithrono grates spargens super aethera dulces,
Qui, miserando suae plebis solita pietate,
Quem pius elegit, regem cum pace reduxit.

Hac ita laetitia dignis rebus celebrata,
Advenit dux Conradus cum pace reversus,
Adducens Beringarium supra memoratum
Ipsius ingenii captum sic arte profundi,
Gratis ut Ottoni venit se subdere regi.
Tunc idem rex, qui semper fecit sapienter,
Hunc regem certe digno suscepit honore,
Restituens illi sublati culmina regni -
Ista percerte tantum sub conditione,
Ut post haec causis non contradiceret ullis
Ipsius imperio multis longe metuendo,
Sed ceu subiectus iussis esset studiosus;
Hoc quoque sollicitis decrevit maxime dictis,
Ut post haec populum regeret clementius ipsum,
Quem prius imperio nimium ** corripuit amaro.
Qui, se complendis simulans promptum fore iussis,
Ocius abscessit patriam laetusque petivit.
Ast ubi sublimem regni possederat arcem,
Laesus suadelis quorundam namque sinistris,
Mox infelici graviora quidem iuga genti
Infert vi magna pro despectu sibi facta,
Se regnum pretio contestans emere magno
Nec fore culpandum, si ius fregisset avorum,
Sed magis Ottoni culpae meritum reputari,
Ipsi primates plebis qui venderet omnes.
Haec res ad regem mox ut pervenit eundem,
In Beringarium iusta succenditur ira,
Corde super populi damnis maerens miserandi,
In meliusque statum studuit convertere rerum.
Et faceret citius, Christi munimine fultus,
Si non fortunae restaret causa sinistrae.
Namque decore sui florente per omnia regni,
Cum se gauderet cunctis fulgere secundis,
Protulit antiqui renovata lues inimici
Fraudis commentum cunctis per saecla dolendum,
Iam tunc pacificum temptans confundere regnum;
Hoc ut quantocius posset patrare malignus,
Regni rectores primum turbaverat omnes,
Sperans interitum plebis mox esse futurum.

Denique famosi natus regis Liudulfus,
Ut cognovit amicitiae signis satis aptis,
Quanto perfectae fidei dilexit amore
Henricum regis fratrem regina fidelis,
Quodque suae fidei studio se subdidit omni,
Tangitur interni iaculis secreto doloris,
Haut ira fervens, odii nec felle tabescens,
Sed super amisso carae genitricis amore
Ex aegri latebris ducens suspiria cordis;
Deceptusque malis permultorum suadelis,
Pertimuit fragilis pro consuetudine mentis,
Quod post non uti donis deberet honoris
Condigni, sed forte locum subire secundum.
(Quod fieri Christus numquam permitteret aequus,
Si staret regnum iusta sub pace quietum.)
Ast ubi subtristi vultu saepissime patri
Monstratur maestus, solito nec more serenus,
Sunt qui decepti serpentis fraude dolosi
* * * * * * *
* * * * * * *
Sed quo regalem patris hinc augeret honorem.

His rex compertis, ex prosperitate fidelis
Laetatus prolis, tota dulcedine mentis
Haec illi mandat scriptis extimplo remissis:
'In saeclum saecli maneat laus omnipotenti,
Qui dedit in tantis temet gaudere secundis,
Grates atque tibi dentur, karissime fili,
Quem constare quidem penitus cognosco fidelem,
Haut obscura tuae fidei quia signa dedisti,
Cum per te regnum cupiens augescere nostrum
Signasti nobis proprii decus omne laboris.
Hinc ego gratanter, quae fecisti sapienter,
Accipiens, vice conversa condigna rependo
Hoc ipsumque tibi regnum committo regendum,
Imperio subdi nostro quod constituisti;
Praecipioque tibi iussis, dilecte, paternis,
Ut, quem victrici populum dextra superasti,
Absque mora tecum facias firmare tenendum
Foedus, cum iuramento structum metuendo.'
Haec dux Liudulfus decreta legens venerandus,
Laetior ex mandatelis tantae pietatis,
Iussus cum iuramento religat sibi firmo
Ad patris obsequium populum digne moderandum.

His bene dispositis, summo cum foedere pacis
Ardens absentis faciem meruisse parentis,
Coniugis et karae dulci devictus amore
Ac prolis geminae longe pos terga relictae,
Posthabitae fines patriae placuit repedare,
Quo post exilii pondus nimium grave duri
Posset quandoquidem patriae captare quietem.
Utque celer morulis haec impleret sine cunctis,
Non iter optatum pondus tardaverit ullum,
Collectim proprias iussit praemittere gazas,
Ipsius et faciem turbam praecedere totam,
Quam belli causa secum deduxerat illo,
Promittens ipsum, vita comitante, futurum
Ad fines patriae spatii post tempora parvi.
Hoc quoque melliflui verbis signaverat oris,
In quis castellis, in quis voluitque locellis
Sumptus hospitii dignos sibimet reparari.
Hac moti fama nostrates desiderata,
Affectu cordis gaudebant interioris;
Omneque maeroris pondus cunctique doloris,
Quod prius absentis causa tulerant senioris,
Ex animo deponentes, communiter omnes
Causam laetitiae duxerunt esse supremae,
Si post paucorum meruissent ergo dierum
Cursus, promissi iuxta praeconia laeti.
* * * * * * *
* * * * * * *
Aeque ferens sceptrum, capitis diademaque pulchrum
Atque sui cultus omnes regalis amictus.
Ornatus sed maioris suscepit honoris
Augusto summo pariter mox conbenedicta.

Actenus Oddonis famosi denique regis
Gesta, licet tenui Musa, cecini modulando.
Nunc scribenda quidem constant, quae fecerat idem
Augustus solium retinens in vertice rerum.
Tangere quae vereor, quia femineo prohibebor
Sexu, nec vili debent sermone revolvi:
Qualiter invicti duro luctamine belli
Obtinuit constructa locis castella marinis,
Quae Beringarius coniunx possedit et eius,
Ac illum, iuramento cogente peracto,
Misit in exilium misera cum coniuge Willa;
Qualiter et recti conpunctus acumine zeli
Summum pontificem, quaedam perversa patrantem
Eius nec monitis dignantem cedere crebris,
Sedis apostolicae fraudari fecit honore,
Constituens alium rectoris nomine dignum;
Qualiter et regno tranquilla pace quieto
Nostrates adiens, illic iterumque revertens,
Necnon amborum retinens decus imperiorum,
Ipsius prolem post illum iam venientem,
Scilicet Oddonem, nutricis ab ubere regem,
Ad fasces augustalis provexit honoris
Exemploque sui digne fecit benedici;
Haec igitur nostris nequeunt exponier orsis,
Sed quaerunt seriem longe sibi nobiliorem.
Hinc ego, tantarum prohibente gravedine rerum,
Ultra non tendo, finem sed provide pono,
Post haec incepto ne succumbam male victa.

His ita finitis et summatim replicatis,
Est ingens regis pietas oranda perennis,
Quo pius augustos praestet deducere nostros
Instantis vitae tempus feliciter omne,
Et, fultos semper cunctis ad vota secundis,
Ecclesiae multos custodes servet in annos,
Nobis solamen dantes clementius. Amen.


Versión en XML


HuDiPeG





Descripción

Objetivos

Equipo

Proyecto

Resultados





universitat


Proyecto de Innovación Educativa para el curso 2021-22 Financiado por el Vicerectorat d'Ocupació i Programes Formatius

Site built with Simple Responsive Template by Prowebdesign.ro