Humanidades digitales con perspectiva de género (HuDiPeG)


GALLICANUS


CONSTANTINUS IMPERATOR. GALLICANUS. CONSTANTIA.
ARTEMIA. ATTICA. IOHANNES. PAULUS. PRINCIPES

Taedet me, Gallicane, morarum,
quia gentem, quam scis, Scitharum,
Romanae solam resistere paci
nostrisque temere praeceptis reluctari,
bello protrahis lacessere, cum pro tui strenuitate
id tibimet exercicii
ad defensionem non ignores patriae servari.

GALLICANUS.

Tuis enim, o auguste Constantine,
obnixe manibus pedibusque
semper insistens obsequiis, tuae augustalis excellentiae votis
effectu conabar respondere operis
nec umquam me subtraxi faciendis.

CONSTANTINUS.

Si opus est monitu: nam memoriae fixum teneo;
unde monui hortando potius,
quam arguendo, morem ut geres.

GALLICANUS.

Id ipsum etiam studebo nunc

CONSTANTINUS.

Gaudeo.

GALLICANUS.

Nec amore vitae abduci potero, quin peragam, quae iubes.

CONSTANTINUS.

Placet, tuique in me benivolentiam laudo.

GALLICANUS.

Sed summa inplendae intentio servitutis summam expetit
recompensationem mercedis.

CONSTANTINUS.

Nec iniuria

GALLICANUS.

Difficultas enim cuiuscumque laboris tolerabilius fertur,
si haut incerta accipiendae spe mercedis relevatur.

CONSTANTINUS.

Patet.

GALLICANUS.

Unde ineundi praemium periculi mihi, quaeso, proponas
in praesenti, quo inpigre dimicans sudore non frangar certaminis,
animatus spe retributionis.

CONSTANTINUS.

Quod dignissimum omnique videbatur senatui gratissimum
numquam tibi negabam, aut negabo, praemium, scilicet nostrae
adeptionem familiaritatis praecipuaeque inter palatinos dignitatis.

GALLICANUS.

Fateor, sed id nunc haut molior.

CONSTANTINUS.

Si aliud expetas, oportet proferas.

GALLICANUS.

Immo aliud.

CONSTANTINUS.

Quid?

GALLICANUS.

Si praesumo dicere.

CONSTANTINUS.

Et bene.

GALLICANUS.

Irasceris.

CONSTANTINUS.

Nullo modo.

GALLICANUS.

Certe.

CONSTANTINUS.

Non.

GALLICANUS.

Moveberis indignatione.

CONSTANTINUS.

Ne id vereare.

GALLICANUS.

Dicam, iussisti: Constantiam, tui natam, amo.

CONSTANTINUS.

Et merito; decet, ut herilem filiam honorabiliter ames
et amabiliter honores.

GALLICANUS.

Interrumpis dicenda.

CONSTANTINUS.

Non interrumpo.

GALLICANUS.

Ipsamque, si tua annuerit pietas, desponsare gestio.

CONSTANTINUS.

Non leve appetit praemium, sed summum vobisque,
o principes, ante insolitum.

GALLICANUS.

Eh heu! dedignatur; praescivi. Instate, quaeso, mecum precibus.

PRINCIPES.

Decet tuam, imperator egregie, dignitatem, ut pro sui reverentia
hoc illi non abnuas.

CONSTANTINUS.

Si abnuo, quantum ad me;
sed subtili primum inquisitione
reor investigandum, an filia praebeat assensum.

PRINCIPES.

Consequens est.

CONSTANTINUS.

Ibo ipsamque, si velis, Gallicane, pro hac re appellabo.

GALLICANUS.

Ac libens.

CONSTANTIA.

Dominus imperator adit nos solito tristior; quid velit,
vehementer admiror.

CONSTANTINUS.

Huc ades, o filia Constantia, paucis te volo.

CONSTANTIA.

Assum, domine mi; iube, quid velis.

CONSTANTINUS.

Anxietate cordis fatigor gravique tristitia afficior.

CONSTANTIA.

Ut te venientem adspexi, tristiam deprehendi et, licet
causam ignorarem, conturbata pertimui.

CONSTANTINUS.

Tui causa contristor.

CONSTANTIA.

Mei?

CONSTANTINUS.

Tui.

CONSTANTIA.

Expaveo. Quid est, domine mi?

CONSTANTINUS.

Piget dicere, ne contristeris.

CONSTANTIA.

Multo magis contristor, si non dixeris.

CONSTANTINUS.

Gallicanus dux, cui frequens successus triumphorum
primum inter principes dignitatis adquisivit gradum cuiusque ope
saepissime indigemus ad defensionem patriae,

CONSTANTIA.

Quid ille?

CONSTANTINUS.

Desiderat te sponsam habitum ire.

CONSTANTIA.

Me?

CONSTANTINUS.

Te.

CONSTANTIA.

Malim mori.

CONSTANTINUS.

Praescivi.

CONSTANTIA.

Nec mirum, quia tuo consensu, tuo permissu servandam
deo virginitatem devovi.

CONSTANTINUS.

Memini.

CONSTANTIA.

Nullis enim suppliciis umquam potero compelli, quin inviolatum
custodiam sacramentum propositi.

CONSTANTINUS.

Convenit. Sed hinc coartor nimium, quia, si, quod debet
fieri paterno more, te in proposito permansum ire consensero, haut
leve damnum patiar in publica re; si autem, quod absit, renitor, aeternis
cruciandus poenis subiacebo.

CONSTANTIA.

Si enim divinum desperarem adesse auxilium, mihi quam
maxime, mihi potissimum esset dolendum.

CONSTANTINUS.

Verum.

CONSTANTIA.

Nunc autem nullus relinquitur locus maestitiae praesumenti
de domini pietate.

CONSTANTINUS.

Quam bene dicis, mea Constantia!

CONSTANTIA.

Si meum digneris captare consilium, praemonstrabo,
qualiter utrumque evadere possis damnum.

CONSTANTINUS.

O utinam!

CONSTANTIA.

Simula prudenter, peracta expeditione, ipsius votis te
satisfacturum esse, et, ut meum concordari credat velle, suade,
quo suas interim filias, Atticam ac Artemiam, velut pro solidandi pignore
amoris, mecum mansum ire meosque primicerios, Iohannem et Paulum,
sec m faciat iter arreptum ire.

CONSTANTINUS.

Et quid, si victor revertetur, mihi erit agendum?

CONSTANTIA.

Reor omnipatrem prius esse invocandum, quo ab huiusmodi
intentione Gallicani revocet animum.

CONSTANTINUS.

O filia, filia, quantum dulcedine tuae alloquutionis
amaritudinem dulcorasti maesti patris, adeo, ut pro hac re nulla post
haec movear sollicitudine!

CONSTANTIA.

Non est necesse.

CONSTANTINUS.

Eam et Gallicanum laeta promissione circumveniam.

CONSTANTIA.

Vade in pace, mi domine!

GALLICANUS.

Curiositate frangar, o principes, antequam, quid mis senior
augustus tam diu cum herili filia agat, experiar.

PRINCIPES.

Suadet illi velle, quae desideras.

GALLICANUS.

O utinam praevaleret suasio!

PRINCIPES.

Forsitan praevalebit.

GALLICANUS.

Silete, quiescite; augustus revertitur, non, ut abiit, obscuro,
sed vultu admodum sereno.

PRINCIPES.

Bona fortuna.

GALLICANUS.

Si enim, ut dicitur, speculum mentis est facies, serenitas
faciei mansuetudinem forte designat eius animi.

PRINCIPES.

Ita.

CONSTANTINUS.

Gallicane!

GALLICANUS.

Quid dixit?

PRINCIPES.

Procede, procede; vocat te!

GALLICANUS.

Dii propitii, favete!

CONSTANTINUS.

Perge securus, Gallicane, ad bellum; reversurus enim
accipies, quod desideras, praemium.

GALLICANUS.

Illudisne me?

CONSTANTINUS.

Si illudo.

GALLICANUS.

Me felicem, si unum scirem!

CONSTANTINUS.

Quid unum?

GALLICANUS.

Eius responsum.

CONSTANTINUS.

Filiae?

GALLICANUS.

Ipsius.

CONSTANTINUS.

Iniusta satis ratio, in hac re verecundae virginis responsum
quaerere. Consequentia autem rerum monstrabit eius assensum.

GALLICANUS.

Si hunc scirem, responsum flocci facerem.

CONSTANTINUS.

Licet experiare.

GALLICANUS.

Exopto.

CONSTANTINUS.

Sui primicerios, Iohannem et Paulum, tecum commoratum
iri decrevit usque in diem nuptiarum.

GALLICANUS.

Quam ob causam?

CONSTANTINUS.

Quo illorum ex confabulatione ipsius vitam, mores,
consuetudinem possis praenoscere.

GALLICANUS.

Bonum consilium mihique quam maxime placitum.

CONSTANTINUS.

Scilicet tui filias secum versa vice desiderat interim mansum ire,
quatinus illarum per soclalitatcm tibi fiat morigera.

GALLICANUS.

Euax, euax! omnia meis respondent votis.

CONSTANTINUS.

Fac, ut adducantur citius.

GALLICANUS.

Statis, milites? currite, abite; adducite filias ad obsequium sui dominae.

MILITES.

Assunt illustres Gallicani natae,
tuae familiaritati, hera Constancia,
pro sui pulchritudinis, sapientiae et probitatis perspicuitate satis aptae.

CONSTANTIA.

Placet; introducantur honorifice.
- Amator virginitatis
et inspirator castitatis,
Christe, qui me precibus martiris tuae Agnetis
a lepra pariter corporis et ab errore eripiens gentilitatis
invitasti ad virgineum tui genitricis thalamum,
in quo tu manifestus es verus deus retro exordium natus a deo patre,
idemque verus homo ex matre natus in tempore:
te, veram et coaeternam
patri sapientiam, per quam facta sunt omnia
et cuius dispositione consistunt et moderantur universa,
suppliciter exoro, ut Gallicanum, qui tui in me amorem surripiendo conatur extinguere,
post te trahendo ab iniusta intentione revocare
suique filias digneris tibi assignare sponsas;
et instilla cogitationibus earum
tui amoris dulcedinem, quatinus execrantes carnale consortium
pervenire mereantur ad sacrarum societatem virginum.

ARTEMIA.

Ave, Constancia, imperialis hera.

CONSTANTIA.

Salvete, sorores, Attica et Artemia. State, state, ne procidatis
sed libate mihi osculum amoris.

ARTEMIA.

Tuum ad obsequium, domna, alacri mente venimus, tuae ditioni summa devotione nos subicimus,
tantum ut tua nobis habundet gratia.

CONSTANTIA.

Unum dominum habemus in caelis, cui debetur devotio nostrae servitutis,
in cuius fide et dilectione condecet nos servata corporis integritate unanimiter perseverare, ut mereamur aulam caelestis patriae cum palma virginitatis introire.

ARTEMIA.

In nullo reluctamur, sed tuis in omnibus praeceptis parere nitimur, praecipue in agnitione veritatis et servandae proposito virginitatis.

CONSTANTIA.

Congrua satis responsio vestraque ingenuitate condigna; nec dubito, quin divinae inspiratione gratiae ad credendum estis praeventae.

ARTEMIA.

Qui posset fieri, ut, servientes idolis, sanum saperemus sine illustratione supernae pietatis?

CONSTANTIA.

Stabilitas vestrae fidei spem mihi excitat de credulitate Gallicani.

ARTEMIA.

Admoneatur tantum; haut dubium, credat quin.

CONSTANTIA.

Advocentur Iohannes et Paulus.

IOHANNES.

Praesto sumus, hera, quos vocasti.

CONSTANTIA.

Ite citi ad Gallicanum et inhaerentes eius lateri suadete illi patilatirn mysterium nostrae fidei, si forsan illum deus dignetur per vos lucrari.

PAULUS.

Deus det proventum, nos adhibemus frequentationes hortamentorum.

GALLICANUS.

Oportune advenitis, Iohannes et Paule; suspensis diu animis vestrum praestolabar adventum.

IOHANNES.

Ut vocem iubentis domnae hausimus, tibi ad obsequendum convolavimus.

GALLICANUS.

Multo magis vestro quam aliorum delector obsequio.

PAULUS.

Nec inmerito; nam vulgo dicitur, quod dilecti socius et ipse sit dilectus.

GALLICANUS.

Verum.

IOHANNES.

Dilectio mittentis herae reconciliatur nos familiaritati tuae.

GALLICANUS.

Non nego. Convenite, congregamini, tribuni et centuriones
omnesque mei iuris milites; assunt Iohannes et Paulus, quorum detinebar absentia, ne pergerem.

TRIBUNI.

Praecede, collectim comitamur.

GALLICANUS.

Capitolium et templa primum nobis intranda numinaque deorum placanda sunt ritu sacrificiorum, quo prosperentur exitum pugnae.

TRIBUNI.

Necesse.

IOHANNES.

Subtrahamus nos interim.

PAULUS.

Decet.

IOHANNES.

En, dux egreditur; ascendamus equos, offeramus nos obviam.

PAULUS.

Ac cito.

GALLICANUS.

Unde venitis? ubi fuistis?

IOHANNES.

Stravimus, sarcinulas praemisimus, quo expediti tuum iter possimus comitari.

GALLICANUS.

Pacet. O tribuni, pro Iuppiter! as picio innumerabilis exercitus legiones, variis armorum instrumentis horribiles.

TRIBUNI.

Hercle hostes!

GALLICANUS.

Resistamus fortiter et congrecliamur viriliter.

TRIBUNI.

Si est utilis nostri congressio cum tantis.

GALLICANUS.

Et quid mavultis?

TRIBUNI.

Submittere colla.

GALLICANUS.

Nolit hoc Apollo!

TRIBUNI.

Edepol faciendum: en, undiquesecus circumdamur, vulneramur, perimimur.

GALLICANUS.

Eh heu! quid erit, cum tribuni me spernunt, se tradunt?

IOHANNES.

Fac votum deo caeli te christianum fieri, et vinces.

GALLICANUS.

Voveo et opere implebo.

HOSTES.

Heus! rex Bradan, sperandae fortuna victoriae illudit nos; en dextrae languescent, vires fatiscent, sed et inconstantia pectoris cogit nos discedere ab armis.

BRADAN.

Quid dicam, ignoro: ipsa, quam tolcratis, me urget passio; restat, ut nos duci tradamus.

HOSTES.

Alias non evademus.

BRADAN.

Dux Gallicane, noli in nostri pemiciem saevire, sed parce et utere, ut libet, nostra servitute.

GALLICANUS.

Ne trepidetis, ne formidetis; sed, datis obsidibus, facite vos tributarios imperatoris, et vivite beate sub Romana pace.

HOSTES.

Tuo arbitrio pendet, quot qualesque accipere quantumque pondus solvendi census nobis velis imponere.

GALLICANUS.

Solvite procinctum, mei milites; nemo laedatur, nemo perimatur; amplectamur foederatos, quos publicos insectabamur inimicos.

IOHANNES.

Quanto magis valet intenta precario quam humana praesumptio!

GALLICANUS.

Verum.

PAULUS.

Quam efficax his aderit superna miseratio, quos deo commendat humilis devotio!

GALLICANUS.

Perspicuum.

IOHANNES.

Sed quod vovetur in perturbatione, solvendum est in tranquillitate.

GALLICANUS.

Assentio. Unde quantocius baptizari gestio ac reliquum vitae in dei obsequio vacare.

PAULUS.

Iustum.

GALLICANUS.

Ecce in introitu nostro proruunt Romani urbicolae, insignia laudum ferentes ex more.

IOHANNES.

Consequens est.

GALLICANUS.

Sed nec nostrae, nec deorum fortitudini titulus debetur triumphi.

PAULUS.

Nullo modo, sed vero deo.

GALLICANUS.

Unde templa arbitror transeunda.

IOHANNES.

Recte arbitraris.

GALLICANUS.

Et limina apostolorum supplici confessione esse intranda.

PAULUS.

O te tali opinione felicem! nunc testaris te verum christicolam.

CONSTANTINUS.

Admiror, o milites, cur Gallicanus tam diu se subtrahat nostris conspectibus.

MILITES.

Ut urbem intravit, gressum ad domum sancti Petri concite tetendit, terratenusque prostratus pro recepta victoria grates impendit altithrono.

CONSTANTINUS.

Gallicanus?

MILITES.

Ipse.

CONSTANTINUS.

Incredibile.

MILITES.

En, accedit; ipsum potes sciscitari.

CONSTANTINUS.

Diu te, Gallicane, sustinui, ut modum exitumque experirer praelii.

GALLICANUS.

Dicam digestim.

CONSTANTINUS.

Hoc interim parvi pendo, quo edisseras,
quod magis exopto.

GALLICANUS.

Quid est?

CONSTANTINUS.

Cur iturus deorum templa, et revertens intrares apostolorum recta.

GALLICANUS.

Rogas?

CONSTANTINUS.

Curiose.

GALLICANUS.

Expono.

CONSTANTINUS.

Exopto.

GALLICANUS.

Fateor, sacratissime imperator, iturus, ut obiecisti, sacella
intravi meque daemoniis et diis supplex commisi.

CONSTANTINUS.

Hoc Romanis antiquitus fuit in more.

GALLICANUS.

Mala consuetudo.

CONSTANTINUS.

Pessima.

GALLICANUS.

Quo peracto, tribuni cum suis legionibus advenere meque
euntem undiquesecus saepsere.

CONSTANTINUS.

Pomposo admodum apparatu egrediebaris.

GALLICANUS.

Promovimus, hostes impegimus, commisimus,
victi sumus.

CONSTANTINUS.

Romani victi?

GALLICANUS.

Penitus.

CONSTANTINUS.

O res dira omnibusque saeclis inaudita!

GALLICANUS.

Ego quidem nefanda sacrificia iteravi, nec aderant, qui
adiuvarent, dii, sed invalescente congressione plurimi ex nostris
interiere.

CONSTANTINUS.

Confundor audiendo.

GALLICANUS.

Tandem tribuni me spreverunt, se tradiderunt.

CONSTANTINUS.

Hostibus?

GALLICANUS.

Ipsis.

CONSTANTINUS.

Ah! quid fecisti?

GALLICANUS.

Quid possem facere nisi fugam captare?

CONSTANTINUS.

Non.

GALLICANUS.

Etiam.

CONSTANTINUS.

Quantis tunc angustiis urgebatur constantia tui pectoris!

GALLICANUS.

Maximis.

CONSTANTINUS.

Et quomodo evasisti?

GALLICANUS.

Mis familiares socii, Iohannes et Paulus, suaserunt mihi
votum fecisse creatori.

CONSTANTINUS.

Salubre.

GALLICANUS.

Experiebar: utos ad vovendum aperui, caeleste iuvamen sensi.

CONSTANTINUS.

Quo pacto?

GALLICANUS.

Apparuit mihi iuvenis procerae magnitudinis, crucem
ferens in humeris, et praecepit, ut stricto mucrone illum sequerer.

CONSTANTINUS.

Quisquis ille erat, caelitus missus fuerat.

GALLICANUS.

Comprobavi; nec mora, astiterunt mihi a dextra laevaque
milites armati, quorum vultum minime agnovi, promittentes auxilium sui.

CONSTANTINUS.

Caelestis militia.

GALLICANUS.

Non ambigo. At ubi, sequens praecedentem, securus inter
medias hostium ingrederer acies, perveni ad regem eorum, nomine
Bradan; qui mox, incredibili metu correptus pedibusque meis provolutus,
se cum suis subdidit professus censum principi Romani orbis
finetenus solvendum.

CONSTANTINUS.

Grates prosperitatis auctori, qui in se sperantes non
patitur confundi.

GALLICANUS.

Expertus didici.

CONSTANTINUS.

Vellem experiri, quid deinde profugi actitarent tribuni.

GALLICANUS.

Maturabant reconciliari.

CONSTANTINUS.

Recepistin gratis?

GALLICANUS.

Ego illos gratis, qui me periclis, qui inimicis? haut ita.

CONSTANTINUS.

Et qui?

GALLICANUS.

Proposui promerendae gratiae pretium.

CONSTANTINUS.

Quale?

GALLICANUS.

Videlicet sectam christicolarum; quam qui elegerit,
gratiam susciperet priorem honoremque ampliorem, qui vero spreverit
gratia simul privaretur et militia.

CONSTANTINUS.

Recta propositio tuaque auctoritate condigna.

GALLICANUS.

Ego quidem, baptismate imbutus, totum me deo subiugavi,
in tantum, ut tuae, quam prae omnibus dilexi, abrenuntiarem filiae,
quo, abstinens coniugii, placerem virginis proli.

CONSTANTINUS.

Accede propius, ut irruam in tuos amplexus. Nunc
quidem, nunc cogor tibi detegere, quod ad tempus studebam velare.

GALLICANUS.

Quid?

CONSTANTINUS.

Id videlicet, quod mea tuaeque natae eidem, quam elegisti,
student religioni.

GALLICANUS.

Gaudeo.

CONSTANTINUS.

Tantoque servandae virginitatis flagrant amore,
ut nec minis nec blandimentis revocari possunt ab intentione.

GALLICANUS.

Perseverent, exopto.

CONSTANTINUS.

Introeamus in palatium, ubi ipsae commorantur.

GALLICANUS.

Praecede; sequar.

CONSTANTINUS.

Ecce occurrunt cum augusta Helena, mei genitrice
gloriosa, omnibusque lacrimae fluunt prae gaudio.

GALLICANUS. CONSTANTINA.

GALLICANUS.

Vivite feliciter, o sanctae virgines, perseverantes in dei
amore, decusque virginitatis inviolatum servate, quo dignae inveniamini
amplexibus regis aeterni.

CONSTANTINA.

Eo liberius sevabimus, quo te non contraluctari sentimus.

GALLICANUS.

Non contraluctor, non renitor, non prohibeo, sed
vestris in hoc votis libens concedo, in tantum, ut nec te, o mea Constantia,
quam haut segniter emi vitae pretio, aliud, quam coepisti,
velle cogo.

CONSTANTIA.

Haec mutatio dextrae excelsi!

GALLICANUS.

Si in melius mutatus non essem, tuae promissioni assensum
non praeberem.

CONSTANTIA.

Amicus pudicitiae virginalis et fautor totius bonae voluntatis,
qui te ab iniusta cogitatione revocavit meamque virginitatem sibi
signavit, dignetur nos pro corporali discidio quandoque associatum
ire in aeterno gaudio.

GALLICANUS.

Fiat, fiat!

CONSTANTINUS.

Cum vinculum Christi amoris in unius nos societate
coniungat religionis, decet, ut, quasi gener augustorum, honorifice
nobiscum habites intra palatium.

GALLICANUS.

Nulla magis est vitanda temptatio quam oculorum concupiscentia.

CONSTANTINUS.

Refragari nequeo.

GALLICANUS.

Unde non expedit me frequentius virginem intueri,
quam prae parentibus, prae vita, prae anima a me scis amari.

CONSTANTINUS.

Ut libet.

GALLICANUS.

Ecce, habes quadruplicatum exercitum, Christo favente
et me laborante. Patere, ut nunc militem imperatori, cuius iuvamine
vici, et cui debeo, quicquid feliciter vixi.

CONSTANTINUS.

Ipsum decet laus et iubilatio, ipsi debet famulari omnis creatura.

GALLICANUS.

Sed illi potissimum, quis in necessitate largius praestat auxilium.

CONSTANTINUS.

Ut asseris.

GALLICANUS.

Partem possessionis, quae ad filias pertinet, excipio,
partemque ad susceptionem peregrinorum mihi reservo; de reliquo proprios
servos, libertate donatos, ditari pauperumque necessitates volo sustentari.

CONSTANTINUS.

Prudenter possessa disponis, nec expers fies aeternae retributionis.

GALLICANUS.

Me ipsum etiam sancto viro Hilariano in rube Ostensi
individuum sodalem ardeo associatum iri, quo ibidem reliquum vitae
in dei laude pauperumque vacem susceptione.

CONSTANTINUS.

Simplex esse, cui semper est posse, sinat tui esse prosperis successionibus iuxta sui velle vigere et perducat te ad gaudia aeternitatis,
qui regnat et gloriatur in unitate trinitatis.

GALLICANUS.

Amen.

IULIANUS IMPERATOR. CONSULES. MILITES.

IULIANUS.

Incommodum satis nostro probatur esse imperio,
quod christiani libero utuntur arbitrio et iactant se leges debere sequi,
quas accipiebant temporibus Constantini.

CONSULES.

Turpe, si pateris.

IULIANUS.

Non patiar.

CONSULES.

Decet.

IULIANUS.

O milites, accingimini et nudate christicolas possessionibus propriis, obiciendo sententiam Christi dicentis: 'Qui non renuntiaverit omnibus, quae possidet, N. P. T. M. V. E. S. D. P. L.

MILITES.

In nobis non erit mora.

CONSULES.

En, milites revertuntur.

IULIANUS.

Secundusne vester reditus?

MILITES.

(Si) secundus!

IULIANUS.

Et cur tam citus?

MILITES.

Dicemus. Castella, quae Gallicanus sibi retinuit, decrevimus intrasse
tuaeque servituti usurpasse;
sed, si quis ex nostris pedem admovit, leprosus seu inerguminus est factus.

IULIANUS.

Revertimini ipsumque compellite vel patriam deserere vel idolis sacrificare.

GALLICANUS.

Ne fatigemini, o milites, inutilia suadendo, quia in aestimatione aeternae vitae flocci facio, quicquid habetur sub sole.
Unde patriam desero et exul pro Christo Alexandriam peto, optans ibidem coronari martirio.

MILITES.

Gallicanus, ut iussisti patria expulsus, Alexandriam petiit ibique, a Rautiano comite tentus, gladio est peremptus.

IULIANUS.

O bene factum!

MILITES.

Sed Iohannes et Paulus te fastidiunt.

IULIANUS.

Quid agunt?

MILITES.

Libere vagant, thesauros Constantiae erogant.

IULIANUS.

Advocentur.

MILITES.

Assunt.

IULIANUS.

Non nescio, vos, Iohannes et Paule, a cunabulis augustorum mancipatos fuisse obsequio.

IOHANNES.

Fuimus.

IULIANUS.

Unde decet, ut, meo inhaerentes lateri, serviatis in palacio, in quo nutriti estis a puero.

PAULUS.

Haut serviemus.

IULIANUS.

Mihin non servietis?

IOHANNES.

Diximus.

IULIANUS.

Num non videor augustus?

PAULUS.

Sed dissimilis prioribus.

IULIANUS.

In quo?

IOHANNES.

Religione et merito.

IULIANUS.

Vellem plenius audire.

PAULUS.

Et volumus dicere, Gloriosissimi et famosissimi imperatores Constantinus, Constans et Constantius, quorum famulabamur imperio, fuere viri christianissimi et gloriabantur se servos esse Christi.

IULIANUS.

Memini, sed non opto eos in hoc sequi.

PAULUS.

Deteriora imitaris. Qui ecclesias frequentaban et excusso diademate prostrati Iesum Christum adorabant:

IULIANUS.

Ad haec me non cogitis.

IOHANNES.

Ideo illis es dissimilis.

PAULUS.

Nam quia adolabantur creatori, augustalis apicem dignitatis ornabant et beatificabant insignibus suae probitatis et sanctitatis, prosperisque ad vota successionibus pollebant.

IULIANUS.

Certe et ego.

IOHANNES.

Non simili modo, quia eos divina comitabatur gratia.

IULIANUS.

Frivola; ego quondam stultus talia exercui et clericatum in ecclesia optinui.

IOHANNES.

Placetne tibi, o Paule, clericus?

PAULUS.

Diaboli capellanus.

IULIANUS.

At, ubi nihil utilitatis inesse deprehendi, ad culturam deorum me inflexi; quorum pietas me provexit ad fastigium regni.

IOHANNES.

Abrupisti nostri orationem, ne audites iustorum laudem.

IULIANUS.

Quid ad me?

PAULUS.

Nihil; sed subiungendum est, quod ad te.
Postquam enim mundus eis non erat dignus habendis, suscepti sunt inter angelos, tibique infelix res publica relinquebatur regenda.

IULIANUS.

Cur infelix iuxta id temporis?

IOHANNES.

Ex qualitate rectoris.

PAULUS.

Reliquisti omnem religionem et imitatus es idolatriae superstitionem. Pro hac iniquitate et a tuis conspectibus et a tuorum societate nos subtraximus.

IULIANUS.

Licet satis multis a vobis dehonestatus sim, adhuc tamen, parcens audaciae,
cupio vos inter primos in palatio extollere.

IOHANNES.

Ne fatiga te, quia nec minis nec blandimentis cogimur cedere.

IULIANUS.

Decem dierum dabo inducias, quo tandem resipiscentcs ultro maturetis reconciliari gratiae nostrae dignitatis.
Sin autem: quod faciendum est, faciam, ne ultra vobis ludibrium fiam.

PAULUS.

Quod facturus eris, hodie perfice, quia nec ad tui salutationem nec ad palatium nec ad culturam deorum nos poteris revocare.

IULIANUS.

Abite, discedite; quae monui, perpetrare!

IOHANNES.

Acceptas non flocci faciamus inducias, sed facultates caelo praemittamus
nosque ieiuniis et obsecrationibus deo interim commendemus.

PAULUS.

Consequens est.

IULIANUS.

Vade, Terrentiane, sumptis tecum militibus, et compelle
Iohannem et Paulum deo Iovi sacrificare;
si autem obstinato restiterint pectore,
perimantur, non palam, sed nimium occulte, quia palatini fuere.

TERRENTIANUS.

Imperator Iulianus, cui servio, misit vobis, Iohannes et Paule, pro sui clemencia aureum simulachrum Iovis,
cui tura gratis imponere debetis; quod si nolueritis, capitalem sententiam subibitis.

IOHANNES.

Si Iulianus sit tuus domnus, habeto pacem cum illo et utere eius gratia; nobis non est alius
nisi dominus Iesus Christus: pro cuius amore desideramus mori,
quo mereamur aeternis gaudiis perfrui.

TERRENTIANUS.

Quid tardatis, milites? stringite ferrum et interficite imperatoris deorumque rebelles;
interfectos clam in domo sepelite nullumque sanguinis vestigium relinquite!

MILITES.

Et quid dicemus rogati?

TERRENTIANUS.

Simulare, quasi exilio sint destinati.

IOHANNES. PAULUS.

Te, Christe, cum patre et sancto spiritu regnantem unum deum, sub hoc periculo invocamus,
te moriendo laudamus;
tu suscipe animas pro te de lutea habitatione eliminatas.

TERRENTIANUS.

Eh heu, o christicolae, quid patitur unicus filius meus?

CHRISTICOLAE

Stridet dentibus, sputa iacit, torquet insana lumina; nam plenus est daemonio.

TERRENTIANUS.

Vae patri! ubi agitatur?

CHRISTICOLAE

Ante sepulchra martirum Iohannis et Pauli humi provolvitur seque ipsorum precibus torqueri fatetur.

TERRENTIANUS

Mea culpa, meum facinus; nam meo hortatu, meo iussu
ipse infelix impias manus in sanctas martires misit.

CHRISTICOLAE

Si te hortante deliquit, te compatiente poenas luit.

TERRENTIANUS

Ego quidem miser parui iussis impiissimi imperatoris Iuliani.

CHRISTICOLAE

Ideo namque ipse divina perculsus est ultione.

TERRENTIANUS

Scio eoque magis expaveo, quo nullum hostem dei servorum impunitum evasisse meminero.

CHRISTICOLAE

Recte.

TERRENTIANUS

Quid, si curram et paenitens sceleris sacris provolvar tumulis?

CHRISTICOLAE

Veniam mereberis, si tamen baptismate mundaberis.

TERRENTIANUS

Gloriosi testes Christi, Iohannes et Paule, imitamini exemplum magistri eadem iubentis
et orate pro persecutorum delictis.
Este compatientes orbati patris angustiis et misercamini furientis nati miseriis,
quo ambo, tincti fonte baptismatis, perseveremus in fide sanctae trinitatis!

CHRISTICOLAE

Parce, Terrentiane, lacrimis et parce anxietati cordis!
En filius tuus resipiscit / et per martirum suffragia sanum recepit.

TERRENTIANUS

Gracias regi aeternitatis, qui suis militibus tantum praestitit honoris,
ut non solum animae gaudent in caelo, sed etiam mortua in tumulis ossa variis fulgent miraculorum titulis
in testimonium sui sanctitatis, praestante domino nostro Iesu Christo, qui vivit ...


Versión en XML


HuDiPeG





Descripción

Objetivos

Equipo

Proyecto

Resultados





universitat


Proyecto de Innovación Educativa para el curso 2021-22 Financiado por el Vicerectorat d'Ocupació i Programes Formatius

Site built with Simple Responsive Template by Prowebdesign.ro