Humanidades digitales con perspectiva de género (HuDiPeG)


DEDICATIO GERBERGAE.


En tibi versiculos, Gerberg, fero, domna, novellos,
lungens praescriptis carmina carminulis,
Qualiter et veniam meruit scelerosus amandam,
Congaudens modulis succino dactilicis;
Spernere quos noli, nimium cum sint vitiosi,
Sed lauda miti pectore facta Dei!

Qui velit exemplum veniae comprendere certum
Necnon larga Dei pietatis munera magni,
Pectore versiculos submisso perlegat istos,
Nec fragilem vilis sexum spernat mulieris,
Quae fragili modulos calamo cantaverat istos,
Sed mage caelestem Christi laudet pietatem,
Qui non vult digna peccantes perdere poena,
Sed plus perpetuae conversos reddere vitae:
Gaudens gaudebit; quod verum stare probabit,
Quisquis praesentem perscrutatur rationem.

Tempore, Basilius quo vir virtutibus almus
Rexerat ecclesiam iusto moderamine sanctam,
Sedem rectoris sortitus Caesariensis,
Vir satis illustris degebat partibus illis,
Nomine Proterius, cunctae plebi venerandus,
Nobilitate potens opibus rerum quoque pollens.
Unica feminei sexus proles fuit illi
(Nec alius substantiolae mansit sibi magnae
Heres), quam certe tenero dilexit amore;
Affectuque pio necnon pietate paterna
Optans, plus animam natae numquam morituram
Ornari gemmis perfectae virginitatis,
Quam corpus pompa mundi mortale caduca,
Curavit sacris ipsam sociare puellis,
Quae consignatae Christo velamine sacro
Coenobii claustris pariter servantur in artis.

Auctor sed scelerum, qui decepit protoplastum,
Detestando viri votum laudabile iusti,
Ipsius proprium fecit fervescere servum
In supra dictae dementer amore puellae.
Qui nimis infelix, spiculis perfossus amoris,
Quo magis ardescit, tanto plus corde tabescit,
Indignum se coniugio meminit quia tanto
Nec audet nudare novum cordis cruciatum.
Tandem namque magum quaerens invenerat unum,
Secretum cui tristitiae monstravit amarae,
Promittens illi non parvi dona lucelli,
Si teneram prolis mentem proprii senioris
Eius servili iam conglutinasset amori.
Cui mox perversus fraudis dicebat amicus:
"Nam fateor tantae non me valitudinis esse,
Ut servo propriae iungam consortia domnae;
Sed, si rite meo satagis parere magistro,
Qui princeps aeternarum constat tenebrarum,
Ipse potest certe complere tuum cito velle
Si post haec Christi nomen non vis venerari."

Cui male caecatus bachanti corde misellus
Se consensurum monitis promiserat istis.
Tunc magus ista suo mandat scribendo magistro:
"Princeps inferni, regnator magne profundi,
Condecet ergo tuos semper temptare ministros,
Si possint aliquos fontis baptismate lotos
Assignare tibi, subtractos de grege Christi,
Ut, quae te sequitur, semper pars multiplicetur.
Hinc tibi namque virum misi gaudens satis istum,
Eius propositum quo mox complendo secretum
Ipsum discipulum facias tibi rite futurum."
Hanc ita perscriptam misero dederat quoque cartam;
"Supra gentilis tumulum sub tempore noctis
(Stans erebi domino supplex dicens dabis illam.")
Quod mox praeceptum (miser) amplectens male suasum
Gaudens tendebat, quo se magus ire iubebat,
Auxilium veteris supplex orando draconis,
Interitum praebere suis qui temptat amicis.
Nec mora, tartarei cursim venere ministri
Errantemque satis laeti duxere maligni
Mox ad concilium crudele tenebricolarum.
Illic inventor sceleris cunctae quoque fraudis,
Dampnandus dampnandarum princeps legionum
Consedit medius, corvino milite saeptus,
Tendens incautis laqueos clam callidatis;
Necnon, insidias evolvens ante repertas,
Inquirit, scelerum faceret quid quisque suorum.

Scilicet ut literas perscrutatur sibi missas,
Utitur his verbis, frendens velut ira leonis,
Perterrendo virum saeva ratione misellum:
"Numquam christicolae permansistis mihi fidi,
Sed, mox ut vestrum complevi velle iocundum,
Protinus ad vestrum fugistis denique Christum,
Me detestando penitus post munera tanta,
Credentes talis certe Christum pietatis,
Ut veniam nulli vellet tardare petenti
Reddere conversum mihimet nec post scelus ullum.
Quapropter domini natae complexibus uti
Si cupias licito, Christum prius ore negato
Christicolisque datum Christi baptisma sacratum,
Scilicet et mecum te velle fatere per aevum
Poenis inferni permansuris cruciari;
Hincque tuis manibus scriptam mihi porrige cartam:
Ostendamque citus, quantum possit mea virtus."

His mox infelix servus monitis male captus
Scribebat proprium ridenti pectore damnum
Interitusque sui causam tetro dedit hosti.
Qui mox, dampnando nimium gaudens super illo,
Laeto tartareos emisit corde ministros,
Virginis ut miserae mentem facerent in amore
Incesto proprii citius fervescere servi.

Ut mens blanditiis fragilis pulsatur amoris,
Exclamat subito magna de stirpe creata,
Optans praestari sibimet consortia servi,
Atque patri proprio profudit talia verba:
"lam miserere tuae, genitor dulcissime, natae,
Et citius meme iuveni, quem diligo, trade,
Ne moriar, tristis languens per taedia cordis."

His pater auditis lacrimis dicebat amaris:
"Heu heu, quid pateris vetuli spes unica patris?
Die, rogo, quis verbis te decepit male blandis,
Vel quis blanditiis circumvenit simulatis?
Nonne, tibi patriam reddi cupiendo supernam,
Sponso caelesti Christo te denique vovi,
Hunc casta solum coleres quo mente per aevum
Illius et laudes cum caelicolis resonares,
Addita virgineis mortis post vincula turmis:
Et tu lascivi fervescis amore famelli!
At nunc submissa, soboles mea, voce rogabo,
Finem stultitiae pergas ut reddere tantae,
Ne genus omne tuum male confundas generosum.
Si tamen in coepto temptas durare maligno,
Turpiter absque mora peries, dulcissima proles!"

Quae nam, consilium penitus spernendo paternum,
Vultu mordaci proprio dixit genitori:
"Si complere meum tardabis denique votum,
Comperies caram citius prolem morituram."
Tunc senior, non sponte, minis devictus amaris,
Tradiderat sobolis servo consortia dulcis,
Condonans substantiolam pariter pretiosam
Ipsis; hinc animo natae dicebat amaro:
"Infelix non felicis tu nata parentis,
Dedecus atque dolor matris temet parientis,
Totius et nostri generis confusio turpis,
Congaude iam nunc servo miserae tibi caro:
At post aeternis poenis maerens capieris!"

Tali coniugio Satanae cum fraude peracto,
Condoluit Christus mundi Salvator amandus,
Quos pius effusa salvavit sanguinis unda,
Hostis sub diri vinclis captos retineri;
Et placet auxilium lapsis praestare benignum.
Scilicet erranti mox narratur mulieri.
Quod non catholicus fuerit coniux miser eius
Nec limen templi vellet pede tangere sancti,
Se quia serpentis iuri tradebat avari,
Sacra negans rectae fidei nomen quoque Christi.
Quae se deceptam cognoscens esse misellam,
Auribus intentis ut sensit verba loquentis,
In terram cecidit membris tremefacta solutis
Eruit et proprios summo de vertice pilos,
Necnon verberibus pulsavit sedulo pectus.
Cum lacrimis tales spargens super aethera voces:
"Quisquis praedulces non vult audire parentes,
Numquam salvatur! quod hac ratione probatur.
Heu, heu, splendorem diei cur nata recepi,
Vel cur continuo non sum concessa sepulchro,
Infelix foveam caderem ne mortis in atram!"

Haec dum tristitia dicebat continuata,
Coniunx illius subito venit scelerosus
Et de se falsas iuravit res fore dictas.
Quae mox constanti respondet voce neganti:
"Si reus ingentis culpae iam denique non sis,
Laetus ad ecclesiam mecum cras pergito sanctam
Illic et sanctae celebra sollempnia missae."
Qua mox devictus iusta ratione misellus
Causam commissi narravit namque piacli.
Illaque, mollitiem iam deponens muliebrem
Et sumens vires prudenti corde viriles,
Mox ad Basilium currebat namque beatum;
Necnon, vestigiis coram prostrata sacratis,
Utitur his verbis turbato pectore fusis:
"Sancte Dei, clemens nobis succurre misellis
Et trahe de tetris saevi nos faucibus hostis.
Qui nostras fragiles iactat se perdere mentes!"
Cumque modum culpae denudavit sibi tantae,
Vertitur ad servum praesul Domini scelerosum
Ac coepit verbis ilium rogitare benignis.
Post scelus ad Christum vellet si vertere sensum.
Qui, se salvari desperans, dixerat illi:
"Si posset fieri, voluissem mente libenti;
Sed restat menti sceleris res facta volenti.
Me quia per literas hosti dederam male scriptas
Et nomen Christi caecato corde negavi."

Ad quem vir Domini: "Curam tibi fingere noli.
Ceu tibi sit veniae penitus spes dempta petendae.
Unicus ergo patris, index mitissimus orbis.
Ad se conversum qui numquam respuit ullum.
Si defies culpam, gaudet praestare medelam.
Hinc iam mortiferum peccati linque profundum
Necnon ad certum pietatis confuge portum.
Ad se tendentes qui salvos suscipit omnes."
His igitur miserum monitis correxit homullum.
Necnon sponte suo nigro conclusit in antro.
Illic ut sordes licito defleret inormes.

Post tres ergo dies iterum veniebat ad ilium.
Inquirens, talem si posset ferre laborem.
Qui, lassus nimium, verbis responderat istis:
"Poenas spirituum patior vix namque nigrorum.
Me quia continuis attrectant namque flagellis
Atque petunt iaculis lapidum saepissime duris.
Insuper obprobriis obponunt semper amaris.
Quod non invitus pridem, sed gratis adirem
Illos, ipsorum sine vi me dans ditioni."
Tunc animae medicus languescentis bene doctus
Lassatum refici iussit statimque recessit.
Post tempus parvum veniebat denique rursum.
Quaerens, obscuro quid tunc pateretur in antro.
Qui dixit: "Certe melius valeo, pater alme.
Longius horribiles tantum quia sentio voces."
Hinc praesul, laetus secreto pectore factus.
Egreditur iuxta morem faciendo priorem.
Tandem post spatium veniens quadraginta dierum.
In quis peccatum lapsus deflevit amarum.
Invenit laetum, quem credebat fore maestum;
Et cum laetitiam miraretur sibi caram.
Peccator lacrimis iam mundatus bene largis
Et certus veniae sancto dicebat amandae:
"Spero quidem per te me salvari, pater alme.
In somnis quia te vidi luctamen inire
Pro me cum saevo necnon serpente maligno:
Quem tu vicisti subito virtute supema."

Auribus intentis ut sensit verba loquentis
Antistes, laudem Christi cecinit pietati
Extraxitque loco captivi membra nigello
Et locat in propria noctis sub tempore cella.
Quae fuit ecclesiae lateri coniuncta sacratae;
Illic et plebem iussit coire fidelem.
Ut pariter preculis pernoctarent studiosis.
Quo bonus errantem per consuetam pietatem
Pastor ovem turmis proprii iunxisset ovilis.
Ortus cumque nigras noctis sol expulit umbras.
Dextra praedicti comprensa praesul homulli
Intrat in ecclesiam secum quoque duxerat ipsum.

Ut limen sacris tetigit venerabile plantis.
Affuit insidiis latitans clam daemon amaris
Attraxit virum magna vi denique rursum.
Illius arrepta secreta fraude sinistra.
Ad quem Basilius, forti mandamine functus:
"Inprobe fur, regis facturam redde perennis
Et furto raptam victus cito desere praedam!"
Cui mox communis cunctorum dixerat hostis.
Perversis vacuas implens latratibus auras:
"Cur satagis proprium mihimet vi tollere servum.
Qui sua sponte meis submissit colla catenis?
Cartam percerte, mihimet quam reddidit ipse,
Tempore iudicii Christo monstrabo futuri."
Cui sanctus rursum reddebat tale responsum:
"Ipsius Christi praecepto, iudicis aequi,
Reddere litterulas spero te protinus ipsas."
His igitur dictis, oravit turba fidelis
Altithronum preculis devoto pectore fusis,
Fidum pastorem quo confortaret in hostem.
Nec mora, de summo cecidit scriptura dolosa
Ante pedes sancti necnon pastoris amandi.

Tunc plebs corde pio gaudens cum praesule digno
Sparsit adusque polum voces cum carmine laudum,
Conlaudens Christum solita pietate benignum.
Qui captum veteris retraxit ab ore leonis.—
Nos quoque plaudentes spargamus ad aethera voces.
Laudantes Dominum ridenti pectore Christum.
Qui nobis clemens talem veniae tribuit spem.
Ipsi namque decus soli, victoria, virtus,
Laudum cantamen maneatque perenniter. Amen.


Versión en XML


HuDiPeG





Descripción

Objetivos

Equipo

Proyecto

Resultados





universitat


Proyecto de Innovación Educativa para el curso 2021-22 Financiado por el Vicerectorat d'Ocupació i Programes Formatius

Site built with Simple Responsive Template by Prowebdesign.ro