Humanidades digitales con perspectiva de género (HuDiPeG)


INCIPIT PASSIO SANCTAE AGNETIS
VIRGINIS ET MARTYRIS


Virgo, quae, vanas mundi pompas ruituri
Et luxus fragilis cupiens contempnere carnis,
Promeruit regis vocitari sponsa perennis,
Si velit angelicae pro virginitatis honore
Ipsius astrigera sponsi caelestis in aula
Addita caelicolis nitida fulgere corona
Atque sequens agnum carmen cantare sonorum,
Conservet pure sincero cordis amore
Signum laudabilis, quod portat, virginitatis;
Quae(que) caput Christo signat velamine sacro,
Haereat affectu tenero constanter in illo
Ac cunctis aliis ipsum praeponat amicis,
Qui, rutilans nimium, forma speciosus amoena,
Natos cunctarum merito vincit mulierum.
Cuius amore quidem ferventes congrue pridem
Perplures sacrae constanti corde puellae
Elegere mori saevis poenisque necari,
Quam decus insignis corrumpere virginitatis.
Inter quas Agnes, mundo celeberrima virgo,
Iure sui sponsi condigna laude decori
Christi dissimilem cunctis recitando decorem,
Virginibus sacris eius commendat amoris
Pignus, qui, genitus sacra de virgine, solus
Sponsus castarum necnon decus est animarum.

Haec Agnes ergo, meritis clarissima virgo,
Carmine non culto pangit quam nostra camena,
Urbis famosae praenobilis incola Romae,
Prodiit almorum clara de stirpe parentum,
Inclita nobilitas quos vexit et alma potestas;
Ortus atque sui respondens nobilitati
Pulchra fuit facie fideique decora nitore
Praecipuis nimium meritis mundoque celebris.
Quae nam, tincta sacri pura baptismatis unda
Et de delicti maculis mundata veterni,
Se totam Christo devovit mente benigna,
Nitens, servata bene virginitate beata
Spernere carnales affectus fortiter omnes
Caelibis et vitae durum luctamen inire,
Quo victrix hostis corruptelam suadentis
Iungi caelicolis meruisset in aethere sanctis.

Ast ubi lustra duo celeri cursu revoluta
Insuper et ternos aetatis transiit annos,
Simphronii comitis, praefecti scilicet urbis,
Filius insignis iuvenilis stemmate floris,
Illius formae decus ut vidit speciosae,
Affectu nimio cordis suspensus in illa
Hanc sibi prae cunctis unam delegit amandam,
Se fortunatum credens et honoribus aptum,
Si tam praepulchrae meruisset habere puellae
Dulcia per propriae tempus consortia vitae.
Hinc illam multis adiit comitatus amicis,
Desponsare volens sponsam Christi venerandam,
Pluraque de patris comportans munera gazis
Stultus speravit, quod perpetrare nequivit,
Virginis ut stabilem donis corrumpere mentem
Illius et turpi coniugere posset amori.
Sed Christi virgo, spernens ceu stercora dona
Pondus et oblati dedignans protinus auri
Splendorem quoque gemmarum rutilum variarum,
His verbis iuvenem causari fertur amentem:
'O fili mortis merito dampnande perennis,
O fomes sceleris, contemptor et omnipotentis,
Discedens a me citius fugiendo recede,
Nec credas te posse meum pervertere purum
Cor, quod amatoris praevenit nobilioris
Dulcis amor, pulchrum cuius fidei fero signum
In facie summa necnon in corpore toto,
Quo me signavit strictimque sibi religavit,
Ne mea mens alium iam praesumpsisset amicum
Quaerere, sed solum complecti disceret illum,
Qui virtute potens omnique decore refulgens
Caelestes et mortales supereminet omnes.
Hunc sine matre pater cani retro tempora mundi
In deitate parem nec maiestate minorem
Omnipotens genuit, per quem sibi saecula fecit;
Et sine patre quidem mater pariebat eundem,
Factorem proprium lactans sub tempore natum.
Cuius praepulchram mirantur denique formam
Solaris splendor, lunae renitens quoque candor,
Laudantes radiis dominum fulgentibus orbis;
Cuius et imperio famulantia sydera cuncta
Illis iniunctum complent per tempora cursum;
Cui, conclamantes condignis laudibus, omnes
Coetus angelici non desistunt famulari;
Mira cui bonitas est et praecelsa potestas,
Gloria sublimis, perpes concordia pacis,
Laudabilis pietas nimiumque benigna voluntas.
Talis namque meus, quem diligo, constat amicus,
Quem fateor solum prae cunctis esse colendum.

Ille quidem talis me desponsavit amoris
Pignore ceu sponsam clara dotando corona,
Atque meum gemmis collum cinxit pretiosis,
Auribus et resplendentes suspendit inaures,
Praebens ornatus varii claros mihi cultus.
Ipsius certe dulcedo fluxit ab ore,
Quae me lactavit dulci pastuque cibavit
Ceu nectar mellis suavis vel copia lactis.
Insuper et thalamum mihimet construxit in aevum
Lucentem gemmis variis aurique metallis,
Organa melodiis in quo resonando canoris
Carmen dulce mihi cantant per tempora saecli
Et pariter, sponsi laudes modulantia cari;
Illius affectum semper suadent mihi castum,
Affectu quem secreto (cum) cordis amabo,
Nulla puellaris patior detrimenta pudoris;
Ast ubi forte sui merear complexibus uti
Eius et in thalamum, sponsarum more, coruscum
Duci, permaneo virgo sine sorde pudica.
Cui debebo fidem soli servare perennem:
Ipsi me toto cordis conamine credo.'

His miser auditis, spiculis perfossus amoris,
Ingemuit, crebro ducens suspiria longa,
Hoc quia non meruit, caeco quod corde petivit;
Et super hoc maerens nimioque dolore tabescens
Decidit in lectum stultissimus ille virorum,
Et, simulans male languorem, celavit amorem,
Qui sibi causa gravis fuerat non parva doloris.
Nec mora, fit notum fama prodente sinistra,
Natum praefecti nimio languore ligari:
Conveniunt subito medici velut agmine facto,
Apponunt variis aptas morbis medicinas;
Harum sed iuveni nil proficiebat amenti.
Tandem senserunt, quod mox patri retulerunt,
Non hoc languoris signum, sed fortis amoris,
Quod contristatus pateretur filius eius.
Quo pater audito causa morbique reperta,
Ut leo frendescens rapidam conversus in iram
Incepit percontari rabie furienti,
Quis foret ille potestatis sic imperalis,
In quo spe vana virgo confisa superba
Crederet esse sibi iunctum, contempnere natum
Eius, qui plebi merito celeberrimus omni
Esset condigne summo provectus honore.
Haec ubi disseruit nimioque furore latravit,
Comperit hanc ipsam sacro baptismate lotam
Agnem christicolam primis fore semper ab annis
Et conservandae pro virginitatis amore
Esse suum sponsum consueto dicere Christum.
Quo nam comperto, laetatur corde maligno,
Sperans, (se) teneram merito debere puellam
Saevis ad cultum poenis urgere deorum
Et sic posse suum tandem complere furorem,
Quo pro contemptu nati furiebat egroti.
Hinc illam citius sisti conspectibus eius
Iussit; et astantem nulloque metu trepidantem
Primo suadelis nimium mulcebat amicis,
Tunc etiam probris dure cogebat amaris,
Ut se sponte sui nati copularet amori
Et simulachra deum coleret Christumque negaret.
Sed virgo Christi nec suppliciis superari
Nec blandimentis potuit devincier ullis,
Quin servare amatori sine fraude priori,
Quod pepigit, pactum, signo fidei stabilitum.
Cui praeses, pravam rursum renovans suadelam,
Dixit: 'Si vere cupias intacta manere
Virgo, deae magnae citius subiungere Vestae
Eius sacricolis et consociare puellis,
Quo condigna fias illi semper famulari.'

Haec inquit praeses; contra sed sic ait Agnes:
'Si mihi iure tuum placuit contempnere natum,
Qui, ratione vigens cunctis quoque sensibus utens
Corporeis, anima regitur numquam moritura,
(Quamvis sit merito baratro claudendus in imo
Multis errorum pro commissis variorum,
Ni, sanum sapiens et quandoquidem resipiscens,
Se tingui faciat pura baptismatis unda),
Quis te posset minis vel quis tandem suadelis
Ad simulachrorum reris me cogere cultum,
Artificum cura quae conformata metallo
Membrorum falsam portant solummodo formam,
Mobilis officium complent nec corporis ullum,
Neque suum quid viventis monstrant animalis?
Et quod ab his insensatis monstrisque profanis
Solamen vitae mihimet sperare gerendae
Possum, quae, vita sensuque carentia cuncto,
Nec sibi proficiunt mihi nec succurrere possunt?'


Haec ubi dicta dedit, praeses Simphronius inquid:
'Florentem primis te nam cognosco sub annis,
Ingenio parvam, necnon aetate tenellam;
Hinc infantili parcendo simplicitati
Prudenter te subporto, lasciva puella,
Quo parcendo tuum citius te flectere collum
Sub sacris Vestae plantis faciam venerandae
Tureque nostrorum numen placare deorum.
Sed si, tam mitem spernendo mei pietatem,
Contraluctaris, mea ne praecepta sequaris,
Ultra non parco, sed vim iustam faciendo
Mando, sub obscenae latebris te claudier aedis,
In qua criminibus turpes gaudent mulieres;
Et faciam pollutarum sociam meretricum,
Quo tu, quae clara polles de stirpe creata,
Dedecus omne tuis sis et confusio turpis.'

At sacra virgo, minis nimium trepidans super istis,
Audacter mox praefecto dedit ista responsa:
'Si tu namque deum scires hunc, quem colo, verum
Illiusque potestatem sine fine vigentem,
Qua semper proprios pie confortando ministros
Antiqui fraudes hostis confringeret omnes,
Talia verba tuo nolles profundere rostro
Nec mihi terrores toties praeponere tristes.
Hinc ego, quae sectando fidem Christi meliorem
Illum cognosco necnon cognoscor ab illo,
Ipsius dextra me defendente superna
Spero delicti numquam maculis violari,
Carnis spurcitias fragilis sed vincere cunctas.'
His dictis saeva praeses commotior ira
Caelestis sponsam regis iussit venerandam
Vestibus exutam, toto quoque corpore nudam,
Concurrente trahi conventiculo populari
Inque lupanaris nigrum concludier antrum,
In quo lascivi iuvenes rationis egeni
Colloquio scelerosarum gaudent mulierum.
Sed Christus, propriae praebens solamina sponsae,
Illam conviciis tangi non sustinet ullis.
Ast ubi distracto nudatur tegmine toto,
Continuo bene densati crevere capilli,
Qui, ductu longo lapsi de vertice summo,
Descendendo pedum plantas tetigere tenellas,
Corpus et omne comis tegitur ceu tegmine vestis.
Utque lupanaris calcavit limina tristis,
Extimplo suavis sensit dulcamen odoris
Atque locum turpem miro splendore micantem
Aspexit, tenebris qui sordebat prius atris.
Et cum sordidulum compulsa subintrat in antrum,
Angelus altithroni blande stetit obvius illi,
Custos indubius fuerat qui corporis eius,
Optulit et vestem niveo splendore micantem
Eius mensurae conformatam satis apte.
Hac induta quidem direxit ad aethera vocem,
Assidue grates Christo resonando suaves,
Cuius opem tanti sensit sub fasce pericli,
Cuius et auxilio fuerat protecta paterno,
Ne posset veteris corrumpi fraudibus hostis.

Interea iuvenes caecato corde furentes
Undique collectis cursim venere catervis,
Certantes studio perversae mentis iniquo,
Quis prior intraret vel quis perdiscere posset,
An virgo suffulta sui munimine Christi
Haec, quae carnales semper contempsit amores,
Iam nunc incepto posset persistere voto.
Nec mora, cognoscunt, nec contradicere possunt,
Quod numquam longum quis confundetur in aevum,
Qui credens domino firma spe pendet in illo;
Nam quicumque, sua compulsus mente superba,
Ingreditur turpis latebras temerarius aedis,
Ut radios lucis vidit mire rutilantis
Angelicae praefulgentem vestisque nitorem,
Correptus signi nimio terrore stupendi
Prostratus sacrae plantis extimplo puellae
Postulat errorum laxari vincla suorum
Testaturque deum verum fore iure colendum,
Eius cultores qui consolabitur omnes;
Sicque locus scelerum domus efficitur precularum.
Tandem praefecti natus venit male sanus,
Cuius sustinuit causa vim virgo beata.
Qui mox ingressus ridenti corde misellus
Nec dixit laudem domino nec reddit honorem,
Gratia tristifico cuius radiebat in antro,
Sed detestabilem laetus tendebat in aedem,
Amplexu dulci sperans se virginis uti
Iam licito sacrae, cuius languebat amore.
Sed Christi pietas necnon praecelsa potestas,
Fortiter obsistens illi perversa volenti,
A corruptela propriam protexit alumnam
In reprobam miserum mortem tradebat et illum.
Nam mox ut rapido cursu properaverat illo,
Quo supplex laudes domino resonaverat Agnes,
Infelix, membris inprovisa resolutis
Morte, ruit pronus, Christi virtute peremptus.

Quo pater audito miser advenit lacrimando,
Stipatus multa populorum namque caterva,
Et, sese miserum clamans, spargebat in altum
Voces, his sanctam verbis causando puellam:
‘O mulier mala, crudelis cui non muliebris
Cordis inest feritas nimiumque cruenta voluntas,
Corpore sub tenero frendescens more ferino,
Dic, quae causa meum cogit te perdere natum,
Qui decus omne suis et spes fuerat genitoris
Quondam felicis talis de germine prolis,
Sed nunc orbati misere pro funere nati?
Hinc patet ergo, tuam mentem nimium vitiosam
De rivulis magicae fraudis bibulam satis esse,
Florentem primis quia forte necare sub annis
Subtractum dulci iuvenem vita voluisti.’

At sacra conviciis virgo non frangitur istis
Praefecto nec responsum reddebat acerbum,
Dulcia sed resono profundens verba palato
Dixit facunde, bene composita ratione:
‘Non ego causa necis iuveni fueram pereunti,
Sed magis ipse sibi fuit incensor moriendi,
Glorificare deum stultus quia spreverat illum,
Gloria tristifico cuius praefulget in antro.
Sed nunc, ut plane toto clarescat in orbe
Eius maiestas necnon praecelsa potestas,
Ipsius suavem supplex oro pietatem,
Ut corpus rigidum iubeat recalescere rursum
Atque novum membris hominem reparet redivivis.
Dixit et astantes egredi praeceperat omnes;
Et, prostrata solo fundensque preces lacrimando,
Praestari petit a domino veniam sceleroso.

Cui mox oranti misero vitamque precanti
Angelus astiterat procumbentemque levabat,
Praebens colloquiis illi solamen amicis,
In verboque dei iussit virtute potenti
Extinctum subito flatu vixisse resumpto.
Qui citius dicto iussus surrexit ab humo,
Viribus et cunctis plene membris restitutis;
Ac, laudum dulces spargens super aethera voces,
Grates continuo solvebat mente iocundo
Christo, victori mortis vitaeque datori.
Inde quidem, prima prorsus forma renovata,
Processit vivus, qui morte fuit religatus;
Atque, suo tristi se praesentando parenti,
Fit res gaudendi, fuerat cui causa dolendi.
Hinc crebro caelum pulsans clamore profundum
Utitur et verbis, suadens studiosius, istis:
‘Credite, Romani cives, rogo, credite cuncti,
Esse deum Christum verumque perenniter unum
Cum patre celsithrono necnon cum flamine sacro
Semper regnantem sceptrum caelique tenentem;
Sub ditione sua qui complectens universa
Cuncta gubernaculis regit inmensae bonitatis.
Hic est orandus solusque colendus amandus;
Qui prius, errantem necnon perversa volentem
Morte repentina citius me praeveniendo,
Finem stultitiae dignabatur dare tantae,
Et post, erranti promptus solito misereri,
Virginis Agnetis precibus sacrae studiosis
Mollitus, cursum vitae reddit renovatum.’
At pater, ut natum prodire sui redivivum
Perfectum specie vidit plenumque decore,
Interitum lacrimis cuius deflevit amaris,
Mox super insolita signi novitate stupendi
Admirando pavet, laeto sed pectore gaudet.
Tunc amplectendo collum pietate paterna,
Mitia praedulci libaverat oscula proli;
Atque deum verum clamans dixit fore Christum,
Cuius tam celerum cognoscebat pietatem,
Cuius et imperio mors succumbebat amara,
Reddens viventem, quem sorbebat morientem.
Scilicet astantes animis mirantibus omnes
Tollunt in caelum laeti praeconia laudum,
Laudantes sanctum domini nomen benedicti.

Hoc vix pontifices crudeli corde ferentes
Commovere quidem non parvam seditionem,
Agnem sacrilegam dicentes et scelerosam
Occidi poenis citius debere cruentis,
Illius causa quia contemptum simulachra
Cunctaque sacrorum paterentur iura suorum.
Hinc praeses maestus turbato pectore factus
Condoluit sacrae subtristi mente puellae;
Ignorat tamen omnino dubius, super illa
Quid sibi sectandum, vel quid restaret agendum:
Perdere non placuit, sed nec defendere quivit.

Tandem discessit maerens aliumque reliquid,
Iudicis officio functum feritate lupina,
Qui fuit Aspasius dictus rituque profanus.
Qui citus Agnetem proici praecepit in ignem,
Pontificum votis male concordando malignis.
Sed corpus castum nulla de sorde piandum,
Ardor carnalis quod non succendit amoris,
Ignis non laesit praesens nec tangere quivit.
Denique divisae divino numine flammae
Virgineis tribuere locum precibus spatiosum:
Ac prorumpentes aestu nimioque furentes
Perdunt carnifices urendo primitus omnes;
Hinc circumstantem lambentes undique plebem
Incredulam, plures raptim stravere falanges.
Sola sed inmunis stabat pia virgo caloris,
Inter flammarum crines ludens crepitantes,
Oravitque deum versis ad sydera palmis,
Hoc utens in fronte precis modulamine laudis:
'Omniparens verbi genitor mundique creator,
Qui, cum dilecto regnans retro tempora nato
Amborumque coaeterno cum flamine sacro,
Digne laudaris coleris veneraris amaris,
Te solum laudo, te laudando benedico,
Et tibi devote grates persolvo perennes,
Eiusdem quia fulta tui munimine nati,
Numquam subcubui serpentis fraude vetusti,
Corpore sed casto, puro cordisque secreto,
Carnis spurcitias pertransivi bene cunctas,
Poenas sacrilegi pariter superando tyranni.
Hinc, gaudens in te nimium super hac pietate,
Ad te nunc animis festino venire iocundis,
Optans iura pati mortis citiusque resolvi,
Quo merear vere contemplari sine fine
Te, quem quaesivi, quem solum semper amavi;
Tu clemens animam pro te de corpore pulsam
Intra claustra tui dignanter suscipe regni,
Quo tu, iure tuo pollens sub nomine trino,
Rex unus machinae rerum per saecula trinae
Istec cuncta regis sceptro summae deitatis.'
Scilicet orantis precibus iam rite peractis,
Ignibus extinctis moritur subito rogus omnis;
Et cinis ipse, suis confrigescendo favillis,
Sic expers omnis factus fuit immo caloris,
Ut nec scintillam sibi post servaverit ullam.

Hoc igitur signo iam clarescente stupendo
Quanto se virtus Christi plus detegit orbi,
Tanto maioris rabiem spirando furoris
Iniustus iudex animo cruciatur amaro
Nec patitur sacram post haec superesse puellam,
Per quam sunt crebro miracula tanta patrata;
Ense sed inmisso tenerum guttur penetrando
Martiris egregiae iugulum perfodit avare,
Et vice conversa, quod non speravit agendo
Illi profecit, cui gratis obesse cupivit,
Transmittens caelo, quam subtraxit male mundo.

Ast ubi, pro Christo loetali vulnere laesa,
Extremum domino flatum reddit moriendo
Atque fide salva gaudens obdormit in illo,
Ocius angelici coetus de sidere lapsi
Astantes animam niveo candore coruscam
Necnon caelestis perfusam luce nitoris
Blande suscipiunt laetique per aera tollunt,
Congrue divinae laudis resonantibus hymnis;
Indeque transvectam celeres super aetheris ignes
Ducunt astrigeram sponsi caelestis in aulam.
A quo continuo clarum rutilante corona
Donatur purae pro virgnitatis honore;
Nec minus ergo, sui signo donanda triumphi,
Martirii palmam sumpsit sine fine gerendam,
Quo martir felix, duplici certamine victrix,
Corporis et mentis carni semper renitentis,
Utens aeterni bravio decoris duplicato,
Inter virgineas fulgeret clara catervas,
Lilia ceu, pulchre roseo permixta rubore,
Inter delicias florum rutilat variorum.

Interea quoque summorum sacra cura parentum
Excultam magna, funus venerabile, pompa
In gremio terrae toto contexit honore;
Nec saltim bustum sacratae virginis ipsum,
Quod pro servandis fuerat venerabile membris,
Sollicitudo parentalis contempsit amoris,
Sed sub nocturnis servat vigilantius horis.
At, dum pervigiles consueto more parentes
Excubias proli celebrabant mente fideli,
Caelitus his ipsis monstratur visio talis:
Denique virgineas subito descendere turmas
Viderunt, lapsas celeri de cardine caeli,
Ornatas pulchre pleno comptasque decore;
Inter quas Agnem simili splendore nitentem
Conspexere suam pro Christo martirizatam;
A dextris cuius nive candidior stetit agnus.
Quos merito fidei scivit dignos venerari,
Blande colloquiis illos affatur amicis,
Dicens: 'Gaudete mecum gratulando per aevum,
Sum quia luciflua regis caelestis in aula
Virgnibus sacris sociata perenniter istis.
Et nunc in caelis illi coniungor amoris
Amplexu dulci, quem semper mente fideli
In terris colui, cupiens sine fine tueri.'
His igitur dictis subito discessit ab illis.
Qui, nimium laeti tanto solamine facti,
Siccabant lacrimas super eius morte refusas
Et laudes domino psallebant voce canora,
Qui post dura suis tribuit certamina sanctis
Testibus aeternae clementer praemina vitae.
AMEN.


Versión en XML


HuDiPeG





Descripción

Objetivos

Equipo

Proyecto

Resultados





universitat


Proyecto de Innovación Educativa para el curso 2021-22 Financiado por el Vicerectorat d'Ocupació i Programes Formatius

Site built with Simple Responsive Template by Prowebdesign.ro