Humanidades digitales con perspectiva de género (HuDiPeG)


RESUSCITATIO DRUSIANAE ET CALIMACHI


qui eam non solum vivam, sed etiam prae tristitia atque execratione
illiciti amoris in domino mortuam plus iusto amavit: unde morsu
serpentis male periit; sed, precibus sancti Iohannis apostoli una cum
Drusiana resuscitatus, in Christo est renatus

CALIMACHUS.AMICI.DRUSIANA.ANDRONICHUS.SANCTUS IOHANNES.FORTUNATUS

CALIMACHUS.

Paucis vos, amici, volo.

AMICI.

Utere, quantum libet, nostro colloquio.

CALIMACHUS.

Si aegre non accipitis, malo
vos interim sequestari aliorum a collegio.

AMICI.

Quod tibi videtur commodum,
nobis est sequendum.

CALIMACHUS.

Accedamus in secretiora loca, ne aliquis superveniens interrumpat dicenda.

AMICI.

Ut libet.

CALIMACHUS.

Anxie diuque gravem
sustinui dolorem
quem vestro consilio
relevari posse spero

AMICI.

Aequum est, ut communicata invicem compassione patiamur,
quicquid unicuique nostrum utriusque eventu fortunae ingeratur.

CALIMACHUS.

O utinam voluissetis
meam passionem compatiendo mecum partiri!

AMICI.

Enuclea, quid patiaris,
et, si res exigit, compatiemur;
sin autem: animum tuum a nequam intentione revocari nitimur.

CALIMACHUS.

Amo.

AMICI.

Quid?

CALIMACHUS.

Rem pulchram,
rem venustam.

AMICI.

Nec in solo, nec in omni;
ideo atomum, quod amas, per hoc nequit intellegi.

CALIMACHUS.

Mulierem

AMICI.

Cum mulierem dixeris,
omnes comprehendis.

CALIMACHUS.

Non omnes aequaliter,
sed unam specialiter.

AMICI.

Quod de subiecto dicitur,
non nisi de subiecto aliquo cognoscitur.
Unde, si velis nos enarithmum agnoscere, dic primam usiam.

CALIMACHUS.

Drusianam

AMICI.

Andronici huius principis coniugem?

CALIMACHUS.

Ipsam.

AMICI.

Erras, socie;
est lota baptismate.

CALIMACHUS.

Inde non curo,
si ipsam ad mei amorem attrahere potero,

AMICI.

Non poteris.

CALIMACHUS.

Cur diffiditis?

AMICI.

Quia rem difficilem petis.

CALIMACHUS.

Num ego primus huiusmodi rem peto,
et non multorum ad audendum provocatus sum exemplo?

AMICI.

Intende, frater: ea ipsa,
quam ardes, sancti Iohannis apostoli doctrinam secuta,
totam se devovit deo, in tantum, ut nec ad thorum Andronici
christianissimi viri
iam dudum potui revocari, quo minus tuae consentiet vanitati.

CALIMACHUS.

Quaesivi a vobis consolationem,
sed incutitis mihi desperationem.

AMICI.

Qui simulat, fallit; et qui profert adulationem,
vendit veritatem.

CALIMACHUS.

Quia mihi vestrum auxilium subtrahitis, ipsam adibo
eiusque animo
mei amorem blandimentis presuadebo.

AMICI.

Haut persuadebis.

CALIMACHUS.

Quippe vetar fatis!

AMICI.

Experiemur.

CALIMACHUS.

Sermo meus ad te,
Drusiana, praecordialis amor.

DRUSIANA.

Quid mecum velis, Calimache,
sermonibus agere,
vehementer admiror.

CALIMACHUS.

Miraris?

DRUSIANA.

Satis?

CALIMACHUS.

Primum de amore.

DRUSIANA.

Quid de amore?

CALIMACHUS.

Id scilicet, quod te prae omnibus diligo.

DRUSIANA.

Quod ius consanguinitatis,
quaeve legalis conditio institutionis
compellit te ad mei amorem?

CALIMACHUS.

Tui pulchritudo?

DRUSIANA.

Mea pulchritudo?

CALIMACHUS.

Immo.

DRUSIANA.

Quid ad te?

CALIMACHUS.

Pro dolor! hactenus parum,
sed spero, quod attineat postmodum.

DRUSIANA.

Discede,
discede,
leno nefande;
confundor enim diutius tecum verba commiscere,
quem sentio plenum diabolica deceptione.

CALIMACHUS.

Mea Drusiana, ne repellas te amantem
tuoque amore cordetenus inhaerentem,
sed impende amori vicem.

DRUSIANA.

Lenocinia tua parvi pendo
tuique lasciviam fastidio,
sed te ipsum penitus sperno.

CALIMACHUS.

Adhuc non repperi
occasionem irascendi,
quia, quid mea in te agat dilectio, forte erubescis fateri.

DRUSIANA.

Nigil aliud nisi indignationem.

CALIMACHUS.

Credo te hanc sententiam mutatum ire.

DRUSIANA.

Non mutabo, percerte!

CALIMACHUS.

Forte!

DRUSIANA.

O insensate et amens, cur falleris?
cur te vacua spe illudis?
quo pacto, qua dementia reris
me tuae cedere nugacitati,
quae per multum temporis a legalis thoro viri me abstinui?

CALIMACHUS.

Pro deum atque hominum fidem! si non cesseris,
non quiescam,
non desistam,
donec te captuosis
circumveniam insidiis.

DRUSIANA.

Eh heu! domine Iesu Christe,
quid prodest castitatis professionem subiise,
cum is amens mea deceptus est specie?
Intende, domine, mei timorem;
intende, quem patior, dolorem!
Quid mihi, quid agendum sit, ignoro:
si prodidero,
civilis per me fiet discordia;
si celavero,
insidiis diabolicis sine te refragari nequeo.
Iube me
in te, Christe,
ocius mori,
ne fiam
in ruinam
delicato iuveni!

ANDRONICHUS.

Vae mihi infortunato!
en inprovise mortua est Drusiana.
Curro
sanctumque Iohannem advoco.

IOHANNES.

Cur nimium contristaris, Andronice?
cur fluunt lacrimae?

ANDRONICHUS.

Heu heu, domine!
taedeo vitae propiae.

IOHANNES.

Quid pateris?

ANDRONICHUS.

Drusiana, tui assecla

IOHANNES.

Estne homine exuta?

ANDRONICHUS.

Hem! est.

IOHANNES.

Multum disconvenit, ut pro his fundantur lacrimae,
quorum animas credimus laetari in requie.

ANDRONICHUS.

Non dubitem licet, quin, ut asseris, anima aeternaliter laetetur
corpusque quandoque incorruptum resuscitetur,
hoc tamen me vehementer exurit,
quod ipsa me praesente mortem, ut adveniret, optando invitavit.

IOHANNES.

Agnovistin causam?

ANDRONICHUS.

Agnovi tibique enucleam,
si quando ex tristitia hac convalescam.

IOHANNES.

Accedamus
exequiasque diligenter celebremus.

ANDRONICHUS.

Marmoreum in proximo sepulchrum habetur;
in quod funus ponatur,
servandique cura sepulchri
Fortunato nostro relinquatur procuratori.

IOHANNES.

Decet, ut tumuletur honorifice.
Deus laetificet animam in requie.

CALIMACHUS.

Quid fiet, Fortunate?
quia nec morte Drusianae
revocari possum ab amore.

FORTUNATUS.

Miserabile.

CALIMACHUS.

Pereo,
nisi me adiuvet tua industria.

FORTUNATUS.

In quo possum adiuvare?

CALIMACHUS.

In eo, ut vel mortuam me facias videre.

FORTUNATUS.

Corpus adhuc integrum manet, ut reor, quia non languore exesum,
sed levi, ut experiebare, febre est solutum.

CALIMACHUS.

O me felicem, si numquam experirer.

FORTUNATUS.

Si placabis muneribus, dedam illud tuis usibus.

CALIMACHUS.

Quae in praesenti ad manus habeo, interim accipe;
nec diffidas te multo maiora accepturum fore.

FORTUNATUS.

Eamus cito.

CALIMACHUS.

In me non erit mora.

FORTUNATUS.

Ecce corpus: nec facies cadaverosa, nec membra sunt tabida.
Abutere, ut libet.

CALIMACHUS.

O Drusiana,
Drusiana,
quo affectu cordis te colui,
qua sinceritate dilectionis te visceratenus amplexatus fui,
et tu semper abiecisti,
meis votis contradixisti!
Nunc in mea situm est potestate,
quantislibet iniuriis te velim lacessere.

FORTUNATUS.

Atat! horribilis serpens invadit nos.

CALIMACHUS.

Ei mihi, Fortunate
cur me decepisti?
cur detestabile
scelus persuasisti?
En, tu morieris serpentis vulnere,
et ego commorior prae timore.

IOHANNES.

Accedamuns, Andronice, ad tumulum Drusianae, quo animam
Christo commendemus prece.

ANDRONICHUS.

Hoc decet tui sancitatem, ut non obliviscaris in te confidentem.

IOHANNES.

Ecce, invisibilis deus nobis apparet visibilis
in pulcherrimi similitudine iuvenis.

DEUS.

Expauete!

IOHANNES.

Domine Iesu, cur iuxta id loci dignatus es servis tuis manifestari?

DEUS.

Propter Drusianae eiusque, qui iuxta sepulchrum illius iacet, resuscitationem apparui,
quia nomen meum in his debet gloriari.

ANDRONICHUS.

Quam subito receptus est caelo!

IOHANNES.

Ideo causam penitus non intellego.

ANDRONICHUS.

Maturemus gressum; forte re experieris in preventione,
quod asseris te minus intellegere.

IOHANNES.

In nomine Christi, quid est hoc quod video miraculi?
Ecce, aperto sepulchro corpus Drusinae foras est eiectum; iuxta quod iacent duo cadavera
amplexu serpentis circumflexa.

ANDRONICHUS.

Coniecto, quid significet. Is ipse Calimachus Drusianam, dum viveret, illicite amavit,
quod illa aegre ferens, in fembrem
prae tristitia incidit et mortem, ut adveniret, invitavit.

IOHANNES.

Hoc amor castitatis coegit.

ANDRONICHUS.

Post cuius ocassum hic amens, infelicis languorem amoris
et negati taedium conglomerans sceleris, tabescebat animo eoque magis desiderio aestuabat.

IOHANNES.

Miserabile.

ANDRONICHUS.

Non ambigo, quin hunc inprobum servum mercede conduceret,
quo illi patrandi ocassionem facinoris praeberet.

IOHANNES.

O nefas incomparabile!

ANDRONICHUS.

Ideo ambo, ut video, morte sunt consumpti,
ne effectum administrarent sceleri.

IOHANNES.

Nec iniuria.

ANDRONICHUS.

In hoc tamen illud est vel maxime admirandum, cur huius, qui parvum voluit,
resuscitatio magis, quam eius, qui consensit,
divina sit voce praenuntiata, nisi quia forte hic, carnali deceptus delectatione,
deliquit ignorantia, iste autem sola malitia.

IOHANNES.

Quanta supernus arbiter districtione cunctorum facta examinat,
quamque aequa lance singulorum merita pensat,
id non obvium nec cuiquam explicabile fore potest, quia divini subtilitas iudicii
longe praeterit humani sagacitatem ingenii.

ANDRONICHUS.

Ideo admirando deficimus,
quia rerum, quae geruntur, causas docte internoscere nequimus.

IOHANNES.

Eventus post facta docet persaepe rerum discrimina.

ANDRONICHUS.

Verum age iam, beate Iohannes, quod acturus es:
fac, ut resuscitetur Calimachus, quo solvatur huiusmodi ambiguitatis nodus.

IOHANNES.

Reor, prius invocato Christi nomine anguem proturbandum,
post vero Calimachum suscitandum.

ANDRONICHUS.

Recte reris, ne ultra laedatur morsu serpentis.

IOHANNES.

Discede ab hoc, crudelis bestia, quia serviturus est Christo.

ANDRONICHUS.

Licet inrationale sit animal, haut surda tamen asure, quod iussisti, obaudivit.

IOHANNES.

Non mea, sed Christi virtute paruit.

ANDRONICHUS.

Ideo citius dicto evanuit.

IOHANNES.

Deus incircumscriptus et incomprehensibilis, simplex et inaestimabilis,
qui solus es id quod es, qui, diversa duo socians,
ex hoc et hoc hominem fingis, eademque dissocians, unum, quod constabat, resolvis,
iube, ut, reducto halitu disiunctaque compagine rursus conliminata,
Calimachus resurgat plenus, ut fuit, homo, quo ab ominibus magnificeris,
qui solus miranda operaris.

ANDRONICHUS.

Amen. - Ecce vitales auras carpit, sed prae stupore adhuc quiescit.

IOHANNES.

Calimache, surge in Christi nomine, et, utcumque se res
habeat, confitere; quantislibet obnoxius sis vitiis, proferas,
ne nos vel in modico lateat veritas.

CALIMACHUS.

Negare nequeo, quin patrandi causa facinoris accesserim, quia infelici languore tabescebam
nec inliciti aestum amoris compescere poteram.

IOHANNES.

Quae dementia, quae insania te decepit, ut castis
praesumeres fragmentis alicuius iniuriam conferre dehonestatis?

CALIMACHUS.

Propria stultitia huiusque Fortunati fraudolenta deceptio.

IOHANNES.

Num triplici infortunio adeo infelix effectus es,
ut nefas, quod voluisti, perficere posses?

CALIMACHUS.

Nullatenus. Licet non defuisset velle, possibilitas tamen omnino defuit posse.

IOHANNES.

Quo pacto impediebaris?

CALIMACHUS.

Ut primum, distracto tegmine, conviciis temptavi lacessere corpus exanime,
iste Fortunatus, qui fomes mali et incensor extitit,
serpentinis perfusus venenis periit.

ANDRONICHUS.

O factum bene!

CALIMACHUS.

Mihi autem apparuit iuvenis, aspectu terribilis,
qui detectum corpus honorifice texit; ex cuius flammea facie candentes in bustum scintillae transiliebant, quarum una resiliens
mihi in faciem ferebatur,
simulque vox facta est, dicens: 'Calimache, morere, ut vivas!'
His dictis, exspiravi.

IOHANNES.

Opus caelestis gratiae, qui non delectatur in impiorum perditione.

CALIMACHUS.

Audisti miseriam meae perditionis:
noli elongare medelam tuae miserationis.

IOHANNES.

Non elongabo.

CALIMACHUS.

Nam nimium confundor, cordetenus contristor, anxio,
gemo, doleo super gravi impietate mea.

IOHANNES.

Nec inmerito; quippe grave delictum haut leve poenitudinis expectat remedium.

CALIMACHUS.

O utinam reserarentur secreta meorum viscerum latibula,
quo interni amaritudinem, quam patior, doloris perspiceres
et dolenti condolores!

IOHANNES.

Congaudeo huismodi dolori, quia sentio te salubriter contristari.

CALIMACHUS.

Taedet me prioris vitae, taedet delectationis iniquae.

IOHANNES.

Nec iniuria.

CALIMACHUS.

Poenitet me; deliqui.

IOHANNES.

Et merito.

CALIMACHUS.

Displicet omne, quod feci, in tantum, ut nullus amor, nulla voluptas est vivendi,
nisi renatus in Christo merear in melius transmutari.

IOHANNES.

Non dubito, quin superna gratia in te appareat.

CALIMACHUS.

Ideo ne moreris, ne pigriteris lapsum erigere,
maerentem consolationibus attollere, quo tuo monitu, tuo magisterio
a gentili in christianum, a nugace in castum transmutatus virum, tuoque ducatu semitam arripiens veritatis,
vivam iuxta divinae praeconium promisionis.

IOHANNES.

Benedicta sit unica progenies divinitatis idemque particeps nostrae fragilitatis
qui te, fili Calimache, parcendo occidit, et occidendo vivificavit, quo suum plasma mortis specie ab interitu liberaret animae.

ANDRONICHUS.

Res insolita omnique admiratione digna.

IOHANNES.

O Christe mundi redemptio et peccatorum propitiatio,
qualibus laudum praeconiis te talem celebrem, ignoro.
Expaveo tui benignam clementiam et clementem patientiam, qui peccantes nunc paterno more tolerando blandiris, nunc iusta severitate castigando ad poenitentiam cogis.

ANDRONICHUS.

Laus eius divinae pietati

IOHANNES.

Quis auderet credere, quisve praesumeret sperare,
ut hunc, quem criminosis intentum vitiis mors invenit et inventum abstulit,
tui miseratio ad vitam excitare, ad veniam dignaretur reparare?
Sit nomen tuum sanctum benedictum in saecula, qui solus facis stupenda mirabilia!

ANDRONICUS.

Eia, sancte Iohannes, et me consolari ne tardes;
nam coniugalis amor Drusianae meam haut patitur mentem consistere,
nisi et ipsam quantocius videam resurrectum ire.

IOHANNES.

Drusiana, resuscitet te dominus Iesus Christus.

DRUSIANA.

Laus et honor tibi, Christe, qui me fecisti reviviscere.

CALIMACHUS.

Sospitatis auctori grates, qui te, mea Drusiana,
resurgere dedit in laetitia, quae gravi cum tristitia defungebaris extrema.

DRUSIANA.

Decet tui sanctitatem, venerande pater Iohannes, ut, resuscitato
Calimacho, qui me inlicite amavit, et hunc resuscites, qui mei proditor funeris extitit.

CALIMACHUS.

Ne dignum ducas, Christi apostole, hunc proditorem,
hunc malefactorem a vinculis mortis absolvere, qui me decepit, me seduxit,
meque ad audendum horribile facinus provocavit

IOHANNES.

Non debes illi invidere gratiam divinae clementiae.

CALIMACHUS.

Non est enim dignus resurrectione,
qui auctor extitit perditioni alienae.

IOHANNES.

Lex nostrae religionis docet, ut homo homini dimitttat,
si ipse a deo dimitti ambiat.

ANDRONICUS.

Iustum.

IOHANNES.

Quando etiam dei unigenitus idemque virginis primogenitus,
qui solus innocens, solus inmaculatus, solus sine veterni sorde delicti in mundum venit,
omnes sub gravi onere peccati depressos invenit.

ANDRONICUS.

Verum.

IOHANNES.

Sed, licet nullum iustum, nullum misericordia inveniret dignum, neminem tamen sprevit, neminem suae gratia pietatis privavit,
sed se ipsum tradidit suique dilecctam animam pro omnibus posuit.

ANDRONICUS.

Si innocens non occideretur, nemo iuste liberaretur.

IOHANNES.

Ideo hominum non delectatur in perditione, quos suo emptos meminit pretioso sanguine.

ANDRONICUS.

Gratias illi.

IOHANNES.

Unde aliis dei gratiam non debemus invidere,
quam ex nullis praecedentibus meritis in nobis gaudemus habundare.

CALIMACHUS.

Terruisti me monitu.

IOHANNES.

Ne autem tuis videar reniti votis, non suscitetur per me,
sed per Drusianam, quia ad hoc implendum a deo accepit gratiam.

DRUSIANA.

Divina substantia, quae vere et singulariter es sine materia forma,
quae hominem ad tui imaginem plasmasti et plasmato spiraculum vitae inspirasti,
iube materiale corpus Fortunati reducto calore in viventem animam iterum reformari,
quo trina nostri resuscitatio
tibi in laudem vertatur, trinitas veneranda.

IOHANNES.

Amen.

DRUSIANA.

Expergiscere, Fortunate, et iussu Christi retinacula mortis disrumpe.

FORTUNATUS.

Quis me apprehensa manu erexit? quis vocem, ut resurgerem, dedit?

IOHANNES.

Drusiana.

FORTUNATUS.

Num me suscitavit Drusiana?

IOHANNES.

Ipsa.

FORTUNATUS.

Nonne ante aliquot dies inprovisa morte fuerat consumpta?

IOHANNES.

At vivit in Christo.

FORTUNATUS.

Et cur manet Calimachus gravi vultu modestus, nec perfurit solito more in amore Drusianae?

IOHANNES.

Quia, a nequam intentione transmutatus, vere est Christi discipulus.

FORTUNATUS.

Non.

IOHANNES.

Etiam.

FORTUNATUS.

Si, ut asseris, Drusiana me suscitavit et Calimachus Christo credidit,
vitam repudio mortemque eligo sponte quia malo non esse
quam in his tantam habundanter virtutum gratiam sentiscere.

IOHANNES.

O admiranda diaboli invidia, o malitia serpentis antiqui, qui et protoplastis mortem propinavit
et super iustorum gloria semper gemit!
Iste infelicsissimus Fortunatus diabolicae amaritunidis felle plenissimus
comparatur malae arbori amaros fructus facienti.
Unde, excisus a collegio iustorum et abiectus a consortio deum timentium,
mittatur in aeterni ignem supplicii,
cruciandus sine alicuius intermixtione refrigerii.

ANDRONICUS.

Ecce, turgescentibus serpentinis morsibus,
ad occasum rursus vergitur
et citius dicto morietur.

IOHANNES.

Moriatur sitque incola gehennae,
qui propter alieni invidiam profectus recusavit vivere.

ANDRONICUS.

Terribile.

IOHANNES.

Nihil terribilius invido, nihil scelestius superbo.

ANDRONICUS.

Uterque miserabilis.

IOHANNES.

Una eademque persona utroque semper laborat vitio,
quia neutrum sine altero.

ANDRONICUS.

Expone enucleatius.

IOHANNES.

Nam qui superbit, invidet, et qui invidet, supervit, quiae mens invida, dum alienam laudem nec patitur audire
et in sui comparatione perfectiores ambit vilescere,
dedignatur subici dignioribus
et superbe conatur praeferri comparibus.

ANDRONICUS.

Patet.

IOHANNES.

Unde iste miserrimus vulnerabatur mente, quia se his inferiorem aestimari non sustinuit,
in quis ampliorem dei gratiam lucere non
nescivit.

ANDRONICUS.

Nunc tandem intellego, quod inter surgentes minime est computatus,
quia ocius erat moriturus.

IOHANNES.

Dignus est enim utraque morte, quia et commendatum funus
afficiebat iniuria et resurgentes iniusto
insectabatur odio.

ANDRONICUS.

Infelix est mortuus.

IOHANNES.

Recedamus
suumque diabolo filium relinquamus.
Nos autem diem iustum, et pro miranda Calimachi mutatione,
et pro utriusque suscitatione,
cum laetitia agamus,
gratias ferentes deo, aequo iudici
secretorumque discretissimo cognitori,
qui, solus omnia subtiliter examinans,
omnia recte disponens,
unumquemque, iuxta quod dignum praenoscit,
praemiis suppliciisve aptabit.
Ipsi soli honor, virtus, fortitudo et victoria,
laus et iubilatio per infinita saeculorum saecula.
Amen.


Versión en XML


HuDiPeG





Descripción

Objetivos

Equipo

Proyecto

Resultados





universitat


Proyecto de Innovación Educativa para el curso 2021-22 Financiado por el Vicerectorat d'Ocupació i Programes Formatius

Site built with Simple Responsive Template by Prowebdesign.ro